De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 114
que operis penitus ignorasse. Si enim ista, ut suo loco ostensum est, cum inspiratione absolute loquendo stare possunt; item absolute loquendo concedendum erit, auctorem ea omnia tum in se cognoscere tum de iis in libro suo inspirato testimonium ferre potuisse, quin per hoc aut inspirationem ipsam aut suam de inspiratione conscientiam necessario negare voluerit aut debuerit. Quae enim semel et per se cum inspiratione stare posse conceduntur, non est, cur conscientiam sui imo et expressam testificationem excludant, seu cur cum iis inspirationis conscientia imo et expressa inspirationis testificatio stare omnino non possit. Scientia enim, ut supra (n. 80.) dictum est et per se intelligitur, cum rebus in se plene constitutis superveniat, de earum naturis nihil mutat.
ARTICULUS SECUNDUS.
De prooemio Evangelii Lucae.
117. Similes licet apparenter minores difficultates contra doctrinam nostram oriuntur ex prooemio Evangelii Lucae (I. 1.—4.) Duo enim Lucas ibi affirmare videtur. 1. Dum scribit: «Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem... visum est et mihi... ex ordine scribere»... affirmare vel insinuare videtur, scripsisse se Evangelium proprio omnino motu atque sine quolibet speciali Dei impulsu. Atqui hoc est, quod ex nostra theoria cum inspiratione libri componi non potest. 2. Dum asserit, se assecutum esse omnia a principio diligenter i. e. omnia, quae scribebat, prius diligentissime a se examinata fuisse, ac dum insuper pro fide rerum scribendarum simul provocat ad testes de visu, quos ipse consuluisse se admonet, a libro suo auctoritatem divinam excludere videtur nullamque nisi humanam fidem narrationi suae vindicat; quod item ex dictis cum inspiratione consistere nequit.
118. Difficile non est, ad haec sufficienter respondere. Igitur priorem difficultatem quod attinet, sufficeret recolere,
Non negamus nihilominus, si res psychologice consideretur, ex modo loquendi huius auctoris cum satis magna probabilitate concludi, eundem suae inspirationis fuisse ignarum. Nam si res psychologice spectetur, haud facile intelligitur, quomodo quispiam ita de se suoque opere locutus fuisset, qui se sub inspirationis charismate scribere clare cognovisset.