De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 122
126. Secundum principium. Unde ut de eorum, quae in huiusmodi sermonibus continentur, veritate aut falsitate iudicium feramus, ad alia media recurrendum est. Haec est conclusio, quae ex antecedenti principio per modum corollarii sponte consequitur. Unde nova demonstratione non indiget. Posset, quod per duo principia ista diximus, in unum colligi et aliis verbis enuntiari in hunc modum: Licet ex eo, quod aliquis sermo in Scriptura refertur, de facto sermonis habiti infallibili et divina auctoritate constet; tamen per istam relationem praecisione facta ab aliis indiciis internus relati sermonis valor non mutatur, sed idem omnino manet, acsi a Scriptura relatus non fuisset.
ARTICULUS SECUNDUS.
Normae iudicandi desumptae ex persona loquentis.
127. Primum generale principium. Auctoritas verborum, quae ex persona alterius in Scriptura referuntur, sepositis aliis indiciis tanta est, quanta est auctoritas ipsius personae loquentis. Haec propositio post dicta in sectione antecedenti per se evidens est. Nihilominus eam expressis verbis enuntiare utile videbatur. Item si non necessarium certe utile erit, si in sequentibus applicatione facta ad magis particularia descendere tentabimus. In hunc finem statuimus
128. Secundum generale principium. Si persona loquentis talis est, ut auctoritas eius auctoritatem canonicam adaequet et divina dici possit: eius verba in Scriptura relata quoad auctoritatem a ceteris Scripturae verbis nihil differunt ac proinde canonica gaudent auctoritate; si vero persona inferioris auctoritatis est, eius verba relata in Scriptura per se ad canonicam auctoritatem non pertingunt ac proinde non cum eadem efficacia qua cetera Scripturae verba ad alicuius rei demonstrationem proferuntur. Etiam hoc principium, cum sit immediata sequela praecedentis, ulterius demonstrandum non putamus. Per haec patet ad particularia descensus.
Non inutilis erit sequens observatio. In casu, quo Deus ipse aut alia persona divinae auctoritatis ut loquens in Scriptura inducitur, auctoritas dictorum immediate referenda est in personam loquentis; in Scripturam vero in isto casu auctoritas eorum solummodo mediate resolvitur, quatenus scilicet eadem talem sermonem authentice refert.