De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 121

125. Secunda pars principii nostri et ipsa non minus evidenter deducitur ex natura rei. Nam qui aliud non facit, quam ut nude referat, quid alter dixerit aut cogitaverit; per se aliud non asserit, quam illum de facto talia dixisse aut cogitasse. De veritate vero aut falsitate eorum, quae alter dixit aut cogitavit, talis nihil affirmat aut negat. Quod si id ex natura rei ita esse cognoscitur, consequenter de Scriptura idem tenendum erit, si quando in ea aliorum dicta aut cogitata relata inveniuntur eiusque verba nonnisi simplicem rei narrationem exhibere cognoscuntur. Ut hoc facilius intelligatur et libentius admittatur, rem exemplis illustrare libet. Certe cum auctor Actuum Apostolorum refert (V. 35. seqq.), quid Gamaliel in seniorum concilio dixerit, de veritate eorum, quae dicuntur, ipse nihil asserit. Idem dic de auctore secundi libri Regum, dum (I. 3. seqq.) historice refert, quid Amalecites Davidi de morte Saul eiusque circumstantiis nuntiaverit. (Cfr. Allioli in h. l.; Dereser ibid.; Menoch. in I. Reg. XXXI, v. 4.) Neque notissima illa, quae in Evangelio refertur, caeci nati assertio, quod Deus peccatores non audiat, ex eo, quod in Evangelio relata legitur, necessario in se vera credenda est. Ita inter alios sensit s. Augustinus, qui insuper circa rem nostram hoc fere generale statuit principium: «In Evangelio, quamvis verum sit, quod dicta sint (sc. quae dicta referuntur), non tamen omnia, quae dicta sunt, vera esse creduntur, quoniam multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse, verax Evangelii scriptura testatur.» (Aug. c. Priscill. ad Oros. et Origen. c. 9. n. 12.)

in Scriptura semper de verbo ad verbum referantur. Insuper per se intelligitur, secundum regulas hermeneuticas diligenter inquirendum esse, quid sacer textus reapse asserat, num locutionem internam an externam, seriam an iocosam etc. referre voluerit etc.

Alia exempla ibi refert Augustinus, sc. lob XXV, 4; Ioann. VIII. 48; Luc. XVIII. 13. His adde Sap. II. 1.—20; Iob II. 9. et cfr. exempla hic indicata n. 124. Si causam quaeris, cur Deo placuerit, ut referantur in Scriptura haud raro aut sermones falsi aut tales, de quorum veritate aut falsitate ex sacro textu constare non potest; brevis sit ad hanc quaestionem responsio. Ob diversas, quas persequi non licet, rationes Deo placuit, ut scriptores sacri interdum historicos agerent. Porro historicis mos est, ut saepe dicta et facta aliorum referant, quae partim bona partim mala sunt, quin de eorum bonitate aut malitia semper iudicium ferre cogantur.