De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 124
potest, utrum reapse Angeli, quoties in Scriptura loquentes introducuntur, semper nomine ac mandato Dei loquantur. Nam ex hac quaestione, ut patet, pendet quaestio, an et cum qua certitudine tenendum sit, omnia ac singula, quae in Scriptura ab Angelis dicta referuntur, canonica auctoritate pollere. Hanc quaestionem nos, primam partem quod spectat, affirmandam esse censemus. Movemur rationibus, quae sequuntur. Ante omnia teste Apostolo (Hebr. I. 14.) Angeli omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis. Ergo si in Scriptura Angeli ut hominibus loquentes repraesentantur, repraesentari credendi sunt loquentes qua ministri Dei. Adde, Scripturam saepius indicare expresse, Angelos agere et loqui ex mandato Dei. (Dan. IX; Luc. I. 26.) Postremo haud raro, ut ex modo loquendi aliisque circumstantiis apparet, Angeli, dum in Scriptura loquentes inducuntur, ex abundantia divinae inspirationis et sub influxu extraordinarii et quasi prophetici luminis atque impulsus in verba prorumpere inveniuntur. (Apoc. IV. 11, V. 13, 14. VII. 12, XV. 3, 4.) Porro hoc manifestum signum est, eos nonnisi ut Dei nuntios vel ex mandato divino illa verba protulisse.
131. Tamen Angelos in nostra oeconomia sive in Scriptura sacra semper ex speciali Dei mandato loqui, non ea certitudine constat, qua credendum est, Scripturam in omnibus, quae ipsa loquitur, infallibilem esse divinaque pollere auctoritate. Per haec etiam ad posteriorem propositae quaestionis partem responsum est. Simul patet, cur nos hic quaestionem istam moverimus. Quare non omnino inutile videtur quaerere ulterius, quanta Angelorum verbis auctoritas tribuenda sit, si supponamus, eos loqui nomine proprio i. e. sine Dei mandato et absque speciali lumine divino. Hanc quaestionem Suarez, dum de fide divina agit (l. c. n. 14.), tangit et solvit his verbis: «Dices, etiamsi bonus Angelus sua auctoritate tantum loqueretur, infallibiliter verum esset, quod dicit; quia non potest mentiri, cum beatus sit; ergo id erit satis ad obiectum formale, prophetiae.» (Idem, ut patet, pari iure dici potest tum de obiecto formali scriptionis inspiratae tum generatim de obiecto formali fidei divinae.)
toritate confirmant, sed ut Dei ministri loquuntur, et qui revelationem accipit, ei assentitur, ut divinam decet auctoritatem.»