De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 125
«Respondeo, prosequitur idem auctor, si assensio nullo modo nitatur divina revelatione, erit ex suo genere fallibilis; quia non constat certissime, sanctos Angelos ita esse beatos, ut non possint mentiri (addere potuisset, vel inadvertenter falli); nisi ex divina revelatione, in quam ut rationem formalem tota illa assensio ultimate resolvitur.»
132. Quod diximus, libet illustrare exemplo, quo gravitas rei magis apparebit. Igitur difficilis semper merito interpretibus visus est sermo Raphaelis Archangeli ante susceptum iter ad Tobiam habitus. (Iob V. 7. seqq.) Non negamus, sermonem Archangeli ab omni mendacio excusari posse et debere. (Cfr. Gutberlet in h. l. ad v. 5.) Imo quia ex dictis cum ceteris Angelis Raphaelem ibi omnia, quae dixit ac gessit, ex mandato Dei dixisse ac gessisse supponimus, simul concedimus, eum, qui in Raphaelis sermone mendacium inveniri contenderet, per se et immediate non solum Angeli sed et Dei auctoritatem impetere. Sed ponamus esse hominem, qui dicat: Pro certo teneo, Raphaelem omnia illa verba, quae ibi leguntur, in forma Azariae assumpta revera protulisse. Ceterum contendo, Angelum sine Dei mandato imo contra eius voluntatem ad scopum suum commodius assequendum simulatione aliqua ac mendacio utique in se levissimo neque nocivo usum fuisse. Ideoque simul nego, illud mendacium saltem directe aut in Deum aut in Scripturam referri ullo modo posse. Nam Scriptura solum, quod factum est, per modum historiae retulit, Deus autem modum, quo Angelus suum mandatum exsequeretur, Angeli arbitrio permississe videtur. Iste, ut nobis videtur, per haec
Addere possumus: Neque, prout hic auctor ultimis verbis supponere vel concedere videtur, ad prophetiam et ad constituendum obiectum formale fidei divinae ac proprie dictae sufficere videtur, si certissime constare supponatur, Angelos ita esse beatos, ut falli aut mentiri omnino non possint, nisi simul constet, Angelum, qui loquitur, loqui ex speciali Dei mandato. Ratio a posteriori est ista. Etiam de ecclesia ex divina revelatione certissimum est, eam in definiendis quibusdam factis, quae facta dogmatica vocantur, falli non posse, ob promissam scilicet infallibilem Dei assistentiam. Tamen iuxta optimos theologos huiusmodi facta non proprie sunt obiectum fidei divinae, nec creduntur ea fide, quae immediate et proprie divina dicitur. (Cfr. Franzelin de Trad. div. thes. XII. schol. I. princ. VII. coroll. c. p. 117.) Rationem a priori aliis investigandam relinquimus.