De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 1
LIBER PRIMUS.
Doctrina ecclesiae positive exponitur.
INTRODUCTIO.
1. Pro totius inquisitionis fundamento statuimus, quid de sacra Scriptura revelatio divina nos doceat. Sequemur in hac re exponenda methodum syntheticam, quae, licet in se prolixior videatur, tum quid de sacris libris iuxta fidem nostram tenendum sit, distinctius ob oculos ponit, tum in nonnullis demonstrationem reddit faciliorem firmioremque. His praenotatis ostendimus, secundum ecclesiae sensum de sacra Scriptura tria esse tenenda. Scilicet 1. Scriptura immunis est ab omni errore; 2. omnia, quae in ea continentur, divina pollent auctoritate; utrumque 3. eam ob causam, quia Scriptura Deum habet auctorem. Haec tria, ut consideranti facile patet, ita inter se sunt connexa, ut in subsequenti tum antecedens virtute contineatur, tum novum antecedenti momentum adiungatur. Itaque demonstremus singula per totidem capita materiam distribuentes.
CAPUT PRIMUM.
Sacra Scriptura immunis est ab omni errore.
2. Assertio prima. Ex doctrina revelata Scriptura sacra habenda est ut immunis ab omni cuiuscunque generis errore. Hac propositione asseritur, Scripturam non solum in iis locis, qui aperte de rebus sacris tractant et oppido ad religionem pertinent, sed ubique et in omnibus locis et nominatim in iis
Quartum, scilicet libros a synodo Tridentina recensitos omnes et solos spectare ad canonem, a nostro scopo est alienum.
Hic et in sequentibus proxime solum de textu originali loquimur, non vero de versione aliqua aut recensione textus originalis iuxta statum praesentem.