De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 2

etiam materiis, quae ad religionem nihil pertinere et ubi error per se parvi vel nullius nocumenti esse videretur, omni omnino carere errore. Demonstrationem huius assertionis desumimus 1. ex sensu et consensu ecclesiae; 2. ex consuetis Scripturae denominationibus adhibito in subsidium concilio Tridentino.

ARTICULUS PRIMUS.

Scripturae nullum inesse errorem, testatur sensus et consensus ecclesiae.

3. Sensui ecclesiae refragari nefas esse, hic supponimus ab omnibus concedendum. Hic sensus in re quacunque optime cognoscitur ex sensu Patrum ac theologorum; qui, quid circa aliquam rem sentiant, modo conceptis verbis exprimunt, modo factis et tota agendi ratione manifestant. Igitur expressis verbis nomine omnium Patrum loquatur s. Augustinus, qui, quod ab aliis didicit, ad Hieronymum scribens (epist. 82. alias 19. c. 1. n. 3.) ita expressit: «Ego... Scripturarum libris, qui canonici appellantur, hunc didici timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse firmissime credam.» (Cfr. ibid. c. 2. n. 22. epist. 28. alias 8. c. 3. n. 3.; de genesi ad lit. l. I. c. 13. n. 40. 41. l. V. c. 9. n. 24.; de consensu Evang. l. II. c. 12. n. 28.; in Ioann. tract. 18. n. 4., tract. 45. n. 7., tract. 47. n. 6., tract. 48. n. 1.; de baptis. l. II. c. 3. n. 4.) Pro theologis testis accedat Melchior Canus. Hic eos, qui ausi sunt dicere: «Levibus in rebus et nihil ad salutem nostram pertinentibus auctores sacri et fallunt et falluntur,» erroris insimulans his verbis concludit: «Nulla in sacris literis levis sed gravis esset falsitas, per quam Scripturae auctoritas elevaretur.» (De locis theol. l. II. c. 17.) Ad vim argumenti probe aestimandam adverte, in hac re eos etiam auctores cum ceteris convenire, qui aliunde liberioris sunt ingenii et supernaturalem Scripturarum indolem, quantum ipsis fas videtur, extenuare conantur, iis solis exceptis, qui aperte haereticis aut Rationalistis sunt accensendi. (Cfr. Perrone praelect. theol. tract. de locis theol. p. 2. sect. 1. c. 2. n. 97.; Calmet in dissertatione de inspir. libr. sacr. art. 2.; Ackermann introd. in libr. sacr. § 24.; Denzinger, Bücher von der relig. Erkenntniss, Buch II. n. 118.; Cherubinus a s. Ioseph, summa criticae sacrae tom. IV. disp. I. art. 4. § 3. et art. 5.)