De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 171

querat; supponit, Timotheum tunc adhuc superfuisse et tunc temporis moratum fuisse in loco, ex quo Romam proficiscens facile Troadem attingere potuit; supponit, Timotheum tale iter tunc temporis animo agitasse. Haec ergo omnia revera ita se habuisse, fundatur aliquo modo in auctoritate Scripturae; quare haec ex Scriptura efficaciter demonstrari possunt. Item, quae Paulus (I. Cor. XIV.) Corinthiis de usu charismatum in ecclesia mandasse legitur, ceteris omissis supponunt evidentissime, huiusmodi charismata tunc temporis in illa ecclesia admodum frequentia fuisse. Recte ergo pro temporibus apostolicis existentia talium donorum inter alia etiam ex hac Pauli epistola ostenditur.

173. Assertio secunda. Cum Scripturae inspiratione minime pugnat, ut leges, mandata et consilia, quae sacer auctor in ipso libro inspirato conscribendo dedisse invenitur, non sint iuris divini; ea per se iuris tantum humani vel ecclesiastici esse possunt. Ut vim huius assertionis eiusque demonstrationem melius intelligas, ante omnia accurate determinandum est, quid sibi velint, qui dicunt, praeceptum aliquod esse iuris divini. Illud igitur praeceptum vere ac proprie iuris divini dicitur, quod

Praecepta huiusmodi non solum subiective, sed et obiective honesta et prudentia habenda esse, sive ea praecepta nequaquam, sicuti aliis praeceptis humanis etiam ecclesiasticis accidere potest (cfr. Canus l. c. l. V. c. 5. q. 5.), ex errore aliquo licet inculpabili sacri auctoris originem ducere potuisse, nobis certum est. Et ratio huius doctrinae est manifesta. Concedimus igitur, prout ex mox dicendis apparebit, praecepta, de quibus agimus, interdum posse esse praecepta iuris humani aut ecclesiastici. Nihilominus sine dubio ea praecepta semper hoc peculiare habent, ut a scriptore inspirato data sint et sint data in edendo ipso libro inspirato, uno verbo data sint a scriptore inspirato in sensu, ut dicunt, reduplicativo. Quare sicut ex dictis generatim omnia, quae sacer Scriptor in libro inspirato dicit, Deo suggerente dicit; ita etiam quaecunque scriptor sacer scribendo mandat, quodammodo Deo suggerente mandasse dicendus est. Iam vero ex hoc concluditur, quod contendimus. Licet enim Deus, si velit, homini praecepta humana suggerere seu ipsi interne inspirare possit, quid ipse qua homo praecipiat: non tamen Deus potest vel in hoc casu suggerere aliquod praeceptum, quod aut illicitum aut in errore aliquo fundatum sit. Ratio ex supra dictis colligitur (n. 169). In hoc ergo praecepta, quae ab auctore sacro in ipso libro inspirato data inveniuntur, semper a ceteris praeceptis humanis et ecclesiasticis differunt iisque praecellunt, quod tum subiective tum obiective bona esse debeant, et proinde nullo unquam falso supposito nitantur, quod de aliis dici non potest.