De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 170
cipitur aut consulitur, expresse opponat. Quaeri igitur circa haec primum in genere potest: Quid de huiusmodi praeceptis, mandatis aut consiliis est tenendum? Deinde in specie quaeritur, utrum haec semper ac necessario iis legibus, praeceptis, mandatis ac consiliis accensenda sint, quae a theologis iuris divini dicuntur, necne. Quae praesertim posterior quaestio haud levis momenti esse cognoscitur. Nam quae sunt iuris divini, tum in se prae aliis specialem merentur venerationem tum pro hominibus omnino immutabilia et indispensabilia sunt. Quare a solutione huius quaestionis pendere intelligitur, quanta veneratio et immutabilitas certis praeceptis, quae habentur in Scriptura, ab omnibus tribuenda sit. Quaestiones istas solvemus sequentibus assertionibus.
172. Assertio prima. Ex divinae Scripturae auctoritate de huiusmodi praeceptis, mandatis aut consiliis primo irrevocabiliter tenendum est, ea reapse suo tempore a sacro auctore fuisse data; deinde supponendum pariter est, ea, cum darentur, in se licita et spectatis omnibus circumstantiis bona ac laudabilia fuisse. Haec omnia iisdem, quibus praecedentia, argumentis demonstrantur: Quare sufficit, quae paulo ante (n. 168. 169.) a nobis dicta sunt, mente recolere et rei praesenti applicare. Ex his pariter consequitur, omnes rerum circumstantias, quae ad huiusmodi praeceptorum, consiliorum etc. honestatem et prudentiam requiruntur; suo tempore reapse adfuisse. Quare earum circumstantiarum veritas et existentia suo modo auctoritati ipsius Scripturae inniti concipitur. Rem illustremus exemplo. Paulus (II. Tim. IV. 13.), dum vinculis Romae detinetur, mandat Timotheo, ut ipsi Troade secum afferat penulam, ut ait, et libros, maxime autem membranas. Hoc mandatum, ut apparet, plura supponit. Supponit v. gr., Paulum habuisse penulam, libros et membranas, quae suo tempore Troade reli-
Si in Scriptura inveniatur locus, ubi sacer auctor non de praesenti aliquid praecipit, sed historice refert, quid ipse alias praeceperit; de eiusmodi praecepto ex saepius dictis eodem modo iudicandum est, ac de affectibus auctoris sacri alias habitis, quos idem in libro suo historice referre voluit. Per se intelligitur, in hac re nunquam non attendendum ad characterem personae, quae loquitur. Aliud enim semper est mandatum, quod Apostoli fuisse cognoscitur, aliud mandatum hominis privati. (Cfr. n. 169 in nota.)