De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 173
persona loqui et ita haud raro eos exprimere animi motus, qui eius sunt proprii quique immediate et directe ad Deum transferri haud possunt. Simul significavimus, quomodo in huiusmodi libris ac locis inspiratio concipienda sit. Supponendum scilicet est, Deum in huiusmodi locis sacro auctori suggessisse affectus, non qui ipsi Deo, sed qui homini in talibus circumstantiis ac in tali officio constituto et a Deo specialiter moto convenire videbantur. Quo posito quis non videt, sicut in suppositione ista in huiusmodi Scripturae libris affectus animi reperiri possunt, qui, licet ex una parte boni semper ac sancti esse debeant, nihilominus ex altera parte vere humani minimeque divini dicendi sunt; ita etiam nihil obstare, quominus ihidem legantur praecepta, consilia et huiusmodi, quae, licet bona semper ac sancta sint, tamen suo modo mere humana sunt ac sensu stricto divina dici haudquaquam possunt? Sicut enim Deus sacro auctori in scribendo inspirare potuit, quid ipse qua homo probus ac sanctus sentiat, ita non minus concedendum est, Deum eidem suggerere potuisse, quid tamquam legislator humanus vel ecclesiasticus praecipiat subditis aut consulat aut quid qua amicus amico suadeat. Certe sicut Deus v. gr. Paulo dicere potuit: Haec nomine meo et ut meae voluntatis internuntius manda ac promulga hominibus; ita non minus potuit dicere: Haec tamquam legislator ecclesiasticus in ecclesia aut universali aut particulari pro tempore praesenti constitue. Iam vero si haec simul scripta ponantur in libro inspirato, habebimus revera in Scriptura praecepta iuris ecclesiastici. Si nunc quaeritur de ipso facto, praeter I. Cor. VII. 12, de quo infra (n. 176.), ante omnia in exemplum adduci possunt, quae Paulus Corinthiis mandavit de agenda coena dominica (I. Cor. XI. 33, 34.) aut de usu charismatum in ecclesiasticis conventibus moderando. (ibid. XIV. 27. seqq.) Multo certius exemplum est in iis, quae idem Paulus mandat Timotheo sive de penula sua (II. Tim. IV. 13.), sive ut
V. 37. videtur doceri contrarium. «Si quis, inquit, videtur Propheta esse aut spiritualis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini sunt mandata.» Nihilominus ea verba videntur nobis admittere interpretationem benigniorem, iuxta quam a Paulo, quae ibi mandat, non stricto sed latiori sensu Domini mandata dicuntur, sicut aliquando latiori sensu omnia mandata ecclesiastica divina vocantur aut saltem ita vocari possunt.