De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 174

propter crebras infirmitates modico vino utatur. (I. Tim. V. 23.) Quis enim in re tam levi facile mandatum agnoscat divinum? Confirmatur haec res auctoritate Ambrosii. Hoc enim sensu, ut nobis persuasum est, accipienda sunt verba Ambrosii (in Luc. l. VIII. n. 7. et 8.), quae a multis alia occasione contra sanam doctrinam de inspiratione afferri consueverunt. Dicit ibi Ambrosius, quaedam in Moysis libris non a Deo, sed propter fragilitatem humanam scripta esse. (Cfr. Hieronym. ep. 55. ad Amandum, et Denzinger l. c. p. 222.)

175. Ex his in re nostra sequens colligitur principium: Ut lex aliqua iuris divini esse dicatur, minime sufficit, eam in libro aliquo inspirato scriptam reperiri; neque in rigore sufficit, legem datam esse ab auctore inspirato in sensu reduplicativo et formali seu per ipsum librum inspiratum. Quare ad huiusmodi dubium certo definiendum ad alia criteria recurrendum est. Cum hoc principium necessaria consecutione ex dictis inferatur, in eo demonstrando diutius non immoramur.

Scholion primum. 176. Propter ea, quae in supra posito principio dicta sunt, admodum utile imo necessarium videtur tradere criteria, quibus natura legum ac praeceptorum, quae quocumque modo in Scriptura inveniuntur, certo cognosci ac tuto diuidicari possit, sintne iuris divini an humani. Nihilominus hoc negotium non proprie ad nos, sed ad hermeneuticam spectare videtur. Quare nobis sufficiat praecipua huiusmodi criteria hic breviter indicasse. Igitur primum criterium omniumque certissimum reponendum est in expressa declaratione ipsius sacri auctoris. Sicubi enim talis declaratio in Scriptura ipsa

Quare si Timotheus Pauli verbis non obtemperasset, non Dei sed solum Apostoli aut amici mandatum violasse dicendus fuisset. Alia exempla invenies infra n. 176.

Haec doctrina non solum canonistis sed et dogmaticis attendenda est. Si enim vera sunt, quae diximus, ex eo, quod v. gr. Paulus (I. Tim. V. 19.) Timotheo attribuit potestatem iudicandi de presbyteris, nondum invicte concluditur, Timotheum iure divino presbyteris superiorem exstitisse. Insuper in eo loco non tam de potestate ordinis, quam de potestate iurisdictionis sermo est, in qua, ut ex institutione metropolitarum patet, ab ecclesia iure proprio multi gradus institui possunt. Quare qui nulla facta distinctione inter potestatem ordinis et iurisdictionis locum istum assumunt ad demonstrandum, Episcopos iure divino presbyteris superiores esse, et in eo praecipue potestatem ordinis spectant, sine dubio argumentum ex omni parte firmum haud proponunt.