De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 184
muntur, et praeter illas significatus intelligitur. Ad hoc vero inter alia requiritur, ut res, de quibus agitur, ab auctore libri seu a loquente etiam per se et non solum propter occultam earum significationem intendantur et asserantur. Talis sensus, ut apparet, tum in se semper satis occultus est tum necessario pro primo intuitu aliis rebus alioque sensu veluti obtegitur. Ideo sensus iste aptissime mysticus dicitur. Item ex hac descriptione elucet, eum sensum magis in rebus inveniri, quam in verbis, et nonnisi per res derivari in verba, quibus res ipsae describuntur. Quare optime s. Thomas (Quodl. VII. a. 16.): «Spiritualis sensus (qui idem est cum mystico) sacrae Scripturae, ait, accipitur ex hoc, quod res cursum suum peragentes significant aliquid aliud, quod per spiritualem sensum accipitur.» Nota tamen accuratius, quod iam innuimus: Ad constituendum sensum mysticum non sufficit, significationem rebus per se inesse, sed ut significatio illa, quae aliquibus rebus per se inest vel saltem inesse potest, vere sensum libri vel sermonis constituat, sive ut ea res vere ab eo, qui loquitur aut scribit, significata atque asserta dici mereatur; insuper requiritur, ut auctor libri seu is, qui loquitur, veritatem illam tum in se cognoverit tum apposite per illas res, quas refert, occultiori modo exprimere et affirmare animoque legentis aut audientis ingerere voluerit.
183. Illustremus rem exemplis, quae ex ipsa Scriptura desumimus. Liberatio populi Israelitici ex captivitate Aegyptiorum aut salvatio Noe eiusque familiae e diluvio universali aptissime veluti in typo ac imagine liberationem repraesentant generis humani e captivitate daemonis et salvationem, quae per Christi merita ac baptismum a perditione mortis et peccati nos eripuit. (I. Cor. X. 1. 2.; I. Petr. III. 20. 21.) Isaac immolandus manu patris, Melchisedech rex Salem simul et sacerdos Dei altissimi, qui panem ac vinum Deo obtulit, David multimodis pressus malis persecutionibusque innumeris quassatus, Salomon rex pacificus, Ionas proiectus in mare et a pisce, qui eum devoraverat, tertia die vivus eiectus in terram (Matth. XII. 40.) vividae sunt imagines Christi Domini sive in vita, sive morte, sive glorificatione sua. Iacob Esau fratri primogenito benedictionem patris praeripiens magnam certe prae se fert similitudinem eum gentibus, quae populo Dei primogenito Israel in electione ad fidem a Deo praeferuntur. (Rom. IX.)