De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 183
mores instruere, nonnumquam etiam continere prophetias et promittere bona aeterna; aut ad aliam, quae sensum Scripturae in sensum literalem et sensum mysticum distinguit, reducenda est. Sensum denique, qui generatim tropicus et magis in specie aliquando symbolicus sive parabolicus aut allegoricus dicitur, aliud non esse, quam speciem sensus literalis, ex infra (n. 182. 220. 221.) dicendis constabit. Manet ergo una et maxime celebris partitio in sensum literalem et in sensum mysticum, qui tamen a variis varie denominatur. Itaque ad naturam inspirationis penitus investigandam merito initio huius tractationis prae primis quaerendum esse diximus, quannam connexionem habeat inspiratio cum sensu mystico.
181. Ad hanc quaestionem dilucidandam, ut quisque videt, ante omnia accurate determinandum est, quis sit sensus mysticus et quotuplex sensus mysticus cogitari possit. Deinde ante alia circa nexum inter inspirationem et sensum istum generaliores quaedam quaestiones proponi possunt, quae totam rem magis in abstracto considerant et nullo adhuc respectu habito ad specialiorem nostrorum librorum indolem. Exinde rem magis in concreto considerantibus aliae specialiores quaestiones enascuntur. De his omnibus singillatim agemus. Duo puncta priora utpote breviora in unum caput colligentes ultimo, quod uberiorem materiam praebet, proprium caput reservabimus.
CAPUT PRIMUM.
Notio sensus mystici cum quaestionibus generalioribus.
ARTICULUS PRIMUS.
Notio sensus mystici.
182. Sensus mysticus ante omnia est sensus i. e. veritas quaedam in libro aliquo aut sermone humano contenta atque per eum expressa. At in sensu mystico, prout communiter accipitur et sensui literali opponitur, veritas illa non immediate, primo ac directe per verba libri seu sermonis declaratur, sed magis indirecte et secundarie adsignificata deprehenditur, alterius scilicet, qui primarius et literalis dicitur, sensus adminiculo. Aliis verbis mysticus sensus ille est, qui ex scribentis seu loquentis intentione per res, quae verbis libri vel sermonis directe et primarie expri-