De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 186

pariter suo modo occultus est et locutione minus accurata mysticus dici poterit. Igitur praecipua differentia in eo est, quod in allegoriis, fabulis, mythis et similibus res, quae sensum occultiorem continere cognoscuntur, in se verae non sunt, sed aut secundum ipsam intentionem auctoris aut saltem secundum rei veritatem mere in hunc finem narrantur ac finguntur, ut certa quaedam veritas, quae dicenda est, occultiori ratione exprimatur, seu ut verus sensus auctoris menti illius, qui legit, nonnisi sub quodam rerum sive imaginum involucro tecta ingeratur. Econtra res, quae mysticum sensum continent, semper etiam in se omnino verae et utiles esse debent. Aliquando utique, sicut in symbolis praecipue accidit, etiam extra sensum mysticum res, quae occultam veritatem indicare debent, vere sunt factae aut a loquente actu spectandae exhibentur. (Ierem. XXXII. 1. seqq.; Ezech. IV.) Sed quoad rei substantiam manet differentia indicata. Nam ubi de meris symbolis agitur, res symbolica unice in eum finem facta esse intelligitur, ut per eam occultior quaedam veritas significetur; nullo vero modo res istae symbolicae in se ipsis utiles sunt et propter se ipsas factae cognoscuntur. Licet igitur certae actiones symbolicae tum factis revera fuerint exhibitae, tum ab eo, qui de iis scribit aut loquitur, qua tales in medium afferantur, semper tamen verum manet, quod nonnisi propter significationem, quam habere cognoscuntur, tum ab agente factis exhibitae tum a loquente aut scribente in medium allatae fuerint. Quare qui haec legens vel audiens vel oculis coram spectans credit, ea fieri propter se ipsa aut sui causa proponi, sicuti mentem agentis vel loquentis vel scribentis non satis assequitur, ita sine dubio errorem committere dicendus est. Ita in symbolis istis reapse non multiplex sed unus est sensus ab auctore intentus, scilicet ipsa res seu veritas significata per symbolum. Alia, quae symbolum constituunt, reapse sensus sermonis dici non possunt; cum sint mera sermonis adminicula pro unico et vero sensu exprimendo. Porro sensus iste, qui inest symbolis, mysticus stricte dici non potest. Nam

Nos hunc sensum sensui literali accensemus. Ratio est manifesta. In locis huiusmodi ex dictis unicus reapse est sensus. Iam vero ex omnium fere persuasione literalis sensus sermoni aut libro nullibi deesse potest. Quodsi hunc sensum literalem dicere nolueris, nondum per id mysticum dicere cogimur. Possumus enim eum statuere in medio inter literalem et