De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 187

ubi agitur de sensu stricte mystico, res, quae per modum imaginis aut typi aliam veritatem occultiorem continet, tum in se vera i. e. verum factum historicum esse debet, tum qua tale factum ab auctore referatur et asseratur necesse est. Unde in his revera duplex est sensus. Unus literalis est et in relatione historica facti alicuius aut instituti vel in descriptione reali et veridica alicuius personae aut rei historicae consistit. Alter in occultiore illa continetur veritate, quam hae res non solum

mysticum. Singularis certe est casus, ubi agitur de symbolo, quod, cum re ipsa fuerit exhibitum, ab auctore qua tale describitur et simul cum sua significatione lectori repraesentatur. Sed etiam in hoc casu sensus, qui symbolo exprimitur (cfr. Ierem. XXXII. 1. seqq.), ut nobis videtur, minus proprie mysticus diceretur. Ratio est, quia in hoc casu habemus quidem sensum latentem. At is non latet sub alio sensu, qui directe et per se intenditur, nec subest rei, quae et ipsa directe et per se affirmatur, quod ad sensum mysticum proprie dictum omnino requiritur. Symbolum enim solum propter aliud intenditur et exhibitum affirmatur. Praeter hos locos symbolicos inveniuntur in Scriptura nonnulli loci exhibentes res vel facta, quae cum vera sint facta historica, nihilominus simul parabolae aut symbola dici debent. Talis est cum probabilitate satis magna Christi narratio de Samaritano, de filio prodigo, de Lazaro et epulone, et relatio Evangelistae de ficulnea arefacta. (Luc. X. 33. seqq.; XV. 11. seqq.; XVI. 19. seqq.; Matth. XXI. 19. seqq.) In his utique duplex est sensus, historicus unus, doctrinalis alter. Utrum unum literalem, alterum mysticum, an vero utrumque literalem dicere velis, non multum nostra refert. Nobis hoc secundum magis placet. Concedimus tamen et nos, in his exemplis sensum literalem non omnino eadem ratione duplicem dicendum esse, qua ab antiquis temporibus communiter quaeritur, an in Scriptura duplex interdum sensus literalis occurrat vel occurrere possit. Ex his etiam vides, cur nos hunc, de quo agimus, sensum mysticum potissime appellaverimus, dum a multis modo allegoricus, modo propheticus, modo spiritualis seu spiritualis, modo typicus dicitur. Haec enim nomina, praesertim priora duo, maxime si ab eorum etymo ac naturali vi non omnino abstrahatur, pravae intelligentiae sunt obnoxia. Nam allegoricus certe optime ille sensus dicitur, qui parabolis et aliis huiusmodi symbolis subest. Iam vero ille, ut ex dictis patet, non est proprie sensus, de quo hic quaeritur. Propheticus deinde non est solum sensus mysticus, sed saepe etiam literalis. Nec omnis sensus mysticus semper stricte propheticus est aut esse debet. Spiritualis vero facile refertur ad rem, quae sensu continetur. Ita autem saepe sensus literalis maxime spiritualis videri poterit. Neque nomen sensus typici rei nostrae omnino convenit, quia, ut ex dicendis (n. 198. seqq.) patebit, non omnis res, sub qua mysteriosus sensus latet aut latere potest, satis apte typus dicitur. (Cfr. Patrit. l. c. l. I. c. 9. art. 4.) Maneat ergo huic sensui denominatio mystici, quam omnium aptissimam esse credimus.