De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 207

nobiliores; et nihilominus simul iisdem suo modo notiores haberi possunt. Supponere enim possumus, naturam matrimonii cum mutuis coniugum officiis in revelatione ac Scriptura aut nullo modo aut minus perspicue expressam esse, dum ibidem sive in Veteri Testamento per prophetias sive in Novo per Evangelium aliosque libros canonicos coniunctio indissolubilis inter Christum et ecclesiam apertissimis verbis significata invenitur. Aliud exemplum ad tuendam huius rei possibilitatem invenire licet in significatione sabbati. Igitur per sabbatum, tum ut est quies Domini ab opere sex dierum tum ut est quies a labore septimo quoque die a Domino pro hominibus constituta, occultiori significatione repraesentari cognoscitur tum quies populi Israel in terra promissa post laboriosum iter per desertum tum quies iustorum post cursum huius vitae aerumnosum in patria coelesti. (Cfr. Basil. in hexaem. hom. II. n. 8 et Hebr. IV.) Cur, quaeso, si de sola possibilitate agitur, cogitare non licebit, quietem diei septimi pro hominibus in Nova demum Lege fuisse institutam, sicut reapse instituta seu sabbato substituta est dies dominica? Poterat tunc sine dubio ea institutio illam significationem retinere, per quam ex Dei ordinatione dies dominica pro Christianis illam supremam et ineffabilem portendit requiem, quam in coelesti patria exspectamus. Num haec aut mystica non essent aut Novo Testamento eiusque Scripturis adeo repugnarent? Praeterea, ut alia plus minusque probabilia et forte aliquo modo etiam realia exempla addamus, num cogitatu impossibile est, inter Neronem et Antichristum aut inter eversionem Ierusalem per Romanos et tribulationem, quae praecessura est universale iudicium, tantam intercedere similitudinem, ut unum repraesentatio et veluti typus alterius sit aut esse possit? Quod si a nemine negari potest, iterum quaerimus: Cur non item cogitare licebit huiusmodi personas ac res per divinam providentiam consulto ita ordinatas fuisse, ut typi sint futurorum? Qua suppositione facta cur non item haec ex Dei voluntate in libro aliquo inspirato Novi Testamenti eo fine narrari ac describi poterant, ut per ea Nero exhibeatur tamquam typus Antichristi et eversio Ierusalem tamquam typus diei iudicii? Imo simile quid de rebus istis, ut nobis videtur, reipsa in Scriptura occulte innuitur. Saltem inveniuntur auctores, qui de istis personis ac factis revera ita senserunt.