De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 206
200. His positis redeamus ad nostram propositionem. Negamus igitur, omnem sensum mysticum requirere typos proprie dictos. Haec assertio primo evidens est, si agitur de illo extraordinario mystici sensus genere, de quo saepius locuti sumus quodque nominatim in Novo Testamento hinc inde reperiri inferius cum sufficienti probabilitate demonstrabimus. Ille enim sensus mysticus profecto typos proprie dictos non requirit. Sed hoc omisso aliud etiam magis ordinarium sensus mystici genus sine typis stricte dictis inveniri posse contendimus. Id pluribus exemplis certum reddimus, quorum primum ex ipsa Scriptura desumptum et satis certum est. Cetera ficta quidem aut minus certa at sine dubio possibilia sunt, quod pro scopo praesenti abunde sufficit. Primo igitur in hac re pro exemplo sit lex mosaica notissima de bove triturante. Per eam legem teste Paulo (I. Cor. IX. 9. 10. I. Tim. V. 18.) occultiori modo ac mystice innuitur atque asseritur ius sacerdotis, quo de altari vivere ei concessum est. Profecto hic de typo proprie dicto cogitare non licet. Habes ergo sensum mysticum sine typo. Addo, hac lege probabiliter asseri ius sacerdotale tum Veteris tum Novi Testamenti. Ergo hoc eodem exemplo simul falsum ostenditur, sensum mysticum semper versari circa res futuras. Iam hic ab adversariis quaerere licet: Qua quaeso ratione ostenditur, simile quid Novo Testamento omnino repugnare? Aliud exemplum ad rem declarandam ex significatione matrimonii sumere possumus. Matrimonium, ut iam Adam in paradiso spiritu divino afflatus agnovit et Paulus (Eph. V. 31. 32.) suo tempore expressius declaravit, coniunctionem Christi cum ecclesia significat. Quaero: Dum de sola possibilitate agitur, an non, si Deo ita placuisset, repraesentatio potuisset fieri ratione inversa? Aliis verbis cur fieri non potuit, ut ex iis, quae teste Scriptura ex una parte Christus pro ecclesia sua agit et egit, et quod ex parte altera ecclesia pro Christo operatur et usque ad finem saeculorum operatura est, secundum Dei ordinationem manifestaretur natura matrimonii cum mutuis coniugum officiis sive pro alterutro Foedere sive pro utroque? Sic iterum haberes mysticam significationem sine typo stricte dicto. Simul habes exemplum, in quo res, quae aliam repraesentant, nimirum Christus eiusque ecclesia ac mutua eorum ad invicem relatio ex una parte rebus significatis sunt multo