De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 209
imago, erit veritas; umbra in lege, imago vero in Evangelio, veritas in coelestibus.» Similia omnino habet Bruno Astensis (homil. in sabb. post dom. I. Quadrag.), qui sermonem instituens de tribus tabernaculis: «Primum, ait, synagoga, secundum ecclesia, tertium coelum; primum in umbra fuit et figura, secundum in figura est et veritate, tertium in veritate sola; in primo ostenditur vita, in secundo datur, in tertio possidetur.» Quid quaeso vetat in tali oeconomia inveniri typos proprie dictos; et quid prohibet, typos eosdem describi in libris inspiratis, qui pro ea oeconomia a Deo dati sunt? Et ut magis ad particularia accedamus, inter alios Ioannes Damascenus (de fid. orthod. l. IV. c. 13.) in ss. Eucharistiae sacramento vidit typum beatitudinis coelestis, quod his verbis asseruit: «Antitypa futurorum dicuntur (panis et vini species post consecrationem), non quasi vere corpus et sanguis Christi non essent, sed quia nunc quidem participes sumus divinitatis Christi, tunc vero intellectualiter per solam visionem.» Idem sentit ecclesia, dum orat in hunc modum (in Missa de ss. Sacram. postcomm.): «Fac nos quaesumus Domine divinitatis tuae sempiterna fruitione repleri, quam pretiosi corporis et sanguinis tui temporalis perceptio praefigurat.» Et ut in fine ab omni auctoritate praescindamus, reapse sacrae Eucharistiae, quae non figmentum est sed veritas et qua talis in libris Novi Testamenti satis accurate describitur, si res attente consideretur, nihil deesse videtur, quominus pro fidelibus verus typus vitae aeternae existat et ut talis ab omnibus habeatur. (Cfr. Math. XXVI. 29.; s. Thom. 3. p. q. 60. a. 3.; Hurter l. c. tom. III. n. 294.)
Dubium secundum.
An et quatenus sensus mysticus obscuritatem secum afferat contrariam characteri Novi Testamenti.
202. Secundo contra nostram doctrinam ita licet instituere argumentum. Sensus mysticus ex natura sua sub quodam velut velamine latet, ideoque sensus iste semper ac necessario haud parum obscuritatis secum affert. Porro id haudquaquam cohaeret cum charactere Novi Testamenti, in quo fugatis umbris et obscuritatibus humano generi clara ac perfecta rerum divinarum notitia subministratur. Non est difficile huic argumento respon-