De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 210

dere. Ad viam responsioni aperiendam hanc considerationem praemittimus. Si non tam de doctrina revelata in se et generatim spectata sive de praecipuis doctrinae christianae capitibus agitur sed de Scriptura Novi Testamenti eiusque sensu in specie et quoad singulas eius partes sive de cognitione omnium et singulorum, quae in sacris libris continentur, sermo instituatur; claritas Novi Testamenti eiusque Scripturarum non nimis exaggeranda est. Nam ut omittam, ab Apostolis in suis epistolis (I. Cor. XIII. 12.; II. Petr. III. 16.; I. Io. III. 2.), dum plura in Scripturis Novi Testamenti obscuriora esse significant, aperte asseri contrarium; certe Apocalypsis Ioannis Apostoli et nominatim quae ibi per prophetiam de temporibus futuris dicta leguntur, non adeo clara sunt ac perspicua. Et nihilominus in his saltem maximam partem non de mystico sed de literali sensu agitur, et aliunde Apocalypsis quam quae maxime ad Novum Testamentum pertinet. Ergo, ita enim contra adversarios hic concludere licet, nec Novum Testamentum semper adeo clarum est, nec ibi sensus literalis semper obscuritatibus caret. Quo ergo iure ex hac ratione sensum mysticum penitus a Novo Testamento excludimus? Igitur quod in re praesenti ex charactere Novi Testamenti concludi potest, ad hoc unum reducitur. Praecipua fidei mysteria, sive in divina traditione sive in sacra Scriptura contineantur, ea claritate expressa sint necesse est, ut per magisterium ecclesiasticum, cui cum custodia depositi fidei et traditionis simul munus interpretandae Scripturae demandatum est, sub directione Spiritus sancti ea omnia cum sufficienti securitate erui inde et hauriri possint. Ita satis patet, in Novo Testamento pro obscuritatibus et pro sensu mystico locum satis amplum relinqui. Haec enim, quam diximus, revelatae doctrinae perspicuitas non impedit, quominus res quaedam minoris momenti, ut prophetiae de futuris ecclesiae fatis, in se obscurae et quodam velamine obtectae maneant. Quid ergo sequetur incommodi, si res huiusmodi hinc inde in mystico sensu latere supponamus? Incommodum istud eo minoris est momenti, quia, si opus fuerit, supponere possumus, ea, quae forte alicubi per sensum mysticum nonnisi subobscure adumbrantur, alibi per literalem sensum clarius inveniri expressa. Ita claritas doctrinae, quae pro Novo Testamento exigitur, per sensum mysticum nullum patietur detri-