De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 246

auctor istud observandum censet: Si semel concedatur, quod nos in scholio praecedenti concessimus, scilicet Scripturam in hac re nihil habere, quod in aliis libris non insit aut inesse possit, tota haec quaestio nullius fere amplius momenti esse perspicitur. Nobis certe non ita res se habere videtur. En ratio satis aperta. Si demonstratum supponitur, Scripturam nullibi plus quam unum literalem sensum habere posse, invento certo aliquo literali alicuius loci sensu inutiliter imo et irrationabiliter in eo alterum sensum literalem quaeres. Item si vides, unum eundemque locum a diversis Patribus et interpretibus diverso modo explicari, omnesque expositiones illas, si verae esse supponantur, appellandas fore literales; in ea hypothesi statim concludere debebis, omnes simul veras esse non posse, imo unam solam esse veram. Et id etiam verum manet in casu, quod alioquin expositiones istae secum ipsae quoad sensum non pugnent, sed sicut omnino disparatae sunt, ita quoad sensum per se simul verae esse possent. Econtra si demonstratum supponimus aut uteumque permittimus, Scripturam hinc inde multiplicem sensum literalem exhibere, licet determinatam aliquam alicuius loci expositionem, quae literalis dicenda est, ut certissimam habeam, neminem tamen prohibere possum, quominus praeter hanc aliam insuper expositionem literalem, quae non quidem priori contraria sed ab ea diversa ac disparata sit, quaerere aggrediatur. Nec postquam aliquis novam se invenisse expositionem sibi gratulatur, illam ex ea solummodo ratione reiicere potero, quod priorem expositionem, quae mea est, validis argumentis tamquam falsam non reiecerit et ea mihi etiam nunc certissima maneat. Item si locum aliquem secundum ipsam literam alii Patres alio modo exponant, in hypothesi multiplicis sensus literalis, quoadusque expositiones variae quoad sensum contrariae non sunt, sed solum disparatae apparent, eas simul aut omnes aut saltem plures ut veras amplecti potero. In hypothesi vero contraria ubique contrarium tenendum erit. Haec profecto pro interpretatione sacrae Scripturae haud parvi momenti esse videntur. An deinde etiam in interpretandis libris profanis aliquando simile quid obser-

nos reddere debet, ne rem, quae tot tantisque viris sine ambiguitate possibilis videbatur, sine rationibus urgentissimis omnino impossibilem esse pronuntiemus.