De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 245
Scholion. 227. Ex dictis per modum corollarii consequitur, multiplicem sensum literalem per se non esse minus possibilem in libro profano, quam in libro inspirato. Quare quod inveniatur in libro aliquo multiplex sensus literalis, non potest per se et veluti a priori considerari ut praerogativa ac nota, quae libro inspirato exclusive propria sit. Utrum vero excepta Scriptura inspirata reipsa inveniantur alii libri, qui hinc inde exhibeant multiplicem sensum literalem an non; non est quaestio adeo gravis, ut expressam de ea disputationem instituere operae pretium videatur. Solum opportunum ducimus circa quaestionem istam monere haec duo. Si auctores, qui Scripturae multiplicem sensum literalem vindicare deprehenduntur, in eo singularem Scripturae praerogativam agnoscere videntur; id inde est, quod ut certum supponant, nullum revera alicuius momenti librum humanum existere, in quo identidem multiplex vel duplex sensus literalis occurrat. Secundo si revera liber aliquis obscuri nominis inveniatur, cui hinc inde multiplex sensus literalis inesse videatur; in tali hypothesi comparatione facta cum multiplici, qui praetenditur, sensu Scripturae inspiratae servata proportione eadem fere valebunt, quae supra (n. 191.) in simili comparatione quoad sensum mysticum diximus. Scilicet licet in facta hypothesi Scriptura circa hanc rem in abstracto cum profano libro convenire videatur, in concreto tamen maxima erit differentia. Fieri enim non poterit, quin Scriptura etiam in hac re, si ea semel admittatur, tum sublimitate conceptuum ac rerum certitudine, tum gravitate et maiestate loquendi omnem librum humanum longissime superet.
CAPUT SECUNDUM.
An multiplex sensus literalis Scripturae revera insit?
PRAEAMBULUM.
Rei momentum et praevia quaestionis resolutio.
228. Haud scio, an multi reperiantur, qui cum Patritio (l. c. c. 2. n. 31. coll. n. 43. 52. 73. 82.) sentiant, dum hic
negare ausus est. (Cfr. l. c. n. 43. 45. 49. 72.) Et revera cum sciamus, theologos quam plurimos eosque, ut videbimus, magni nominis multiplicem sensum in Scriptura manifesto admississe et agnovisse; hoc factum cautos