De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 248

His praestitutis totam quaestionem resolvimus sequenti assertione.

230. Assertio generalis. Perpensis in quaestione de admittendo multiplici sensu literali hinc inde rationibus neutra ex duabus sententiis contrariis omnino certa videtur; nobis ex auctoritate affirmativa, ex rationibus vero internis negativa probabilior apparet. Ut haec assertio demonstretur, perpendendae sunt rationes, quae tum pro admittendo tum pro excludendo multiplici sensu literali hinc inde allatae sunt vel afferri possunt. Eas satis commode in rationes extrinsecas et intrinsecas dividimus. Itaque de singulis ex ordine agemus.

ARTICULUS PRIMUS.

Perpenduntur auctoritates, quae pro utraque parte afferri possunt.

231. Vix necesse est monere, neque ex Scriptura neque ex iis traditionis fontibus, qui maxime indubii sunt, i. e. ex generalibus Conciliis aut ex definitionibus Romanorum Pontificum sive pro multiplici Scripturae sensu literali sive contra eum testimonia decretoria, i. e. quae per se clara et aperta sint, in medium proferri posse. Quod nos inter alia inde concludimus, quia ex innumeris theologis, qui hanc quaestionem attigerunt, nemo tale aliquid afferre potuit. Hoc enim certum profecto indicium est, eiusmodi testimonia haud existere. Item consensus Patrum, quicumque demum sit, certe non est adeo universalis, clarus et expressus, ut per eum una aut altera sententia extra omnem dubitationis aleam ponatur. Nemo enim hucusque talem Patrum consensum ostendere potuit aut ad eundem cum tanta fiducia provocare ausus est. Idem multo manifestius est de scholis catholicis, in quibus ex multo iam tempore hanc rem controversam fuisse, neminem latet. Ita satis ostensum est, hanc quaestionem per auctoritatem certo definiri non posse. Quantum pro una et altera sententia probabiles saltem militent auctoritates, manifestum erit, si primum auctoritatem Patrum deinde auctoritatem scholae pro utraque parte in medium attulerimus atque attentius consideraverimus.

Argumentum, quod nonnulli ex concilio Lateranensi IV. ducunt, consulto praetermisi. Est enim argumentum istud certe exigui imo fere nullius valoris. (Cfr. Patrit. l. c. n. 39.; Beelen diss. de multipl. sens. lit. parte 2. sect. 2.)