De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 249

Punctum primum.

Perpenditur auctoritas Patrum, qui affirmativae sententiae favere ostenduntur.

232. Hic ante omnia unum notamus, quod tum in se certum tum pro re nostra magni momenti est. Quantum scimus, nullum cuiuscumque Patris testimonium invenitur, quod expresse doceat, Scripturae nullibi multiplicem sensum literalem inesse. Testes huius rei illi ipsi theologi citari possunt, qui multiplicem sensum literalem omnibus viribus impugnant. Nam non solum nullum tale testimonium pro se afferunt, sed aperte fatentur, nullum existere. Hoc factum eo maiorem vim habet, quod saltem post Augustinum, qui hanc quaestionem ex professo agitavit et sententiam affirmativam amplexus est, si qui contrarium sensissent, tacere vix potuissent. Igitur ex altera parte ipsis item adversariis fatentibus Augustinus sententiam affirmativam expresse et ex professo defendit. Et quod notandum est, Augustinus doctrinam suam proponit ut rem satis certam idque in locis, ubi scientifica ratione primus omnium de Scriptura recte et catholice exponenda principia tradit atque regulas, quae in ecclesia deinceps semper maximo in pretio fuerunt. (De doctr. christ. l. III. c. 26. confess. l. XII. c. 26—28. de genes. ad lit. l. I. c. 18. 19. cfr. hic n. 248.) Augustino consentit Gregorius M. Utitur enim occasione accepta his verbis, quae satis expressa videntur (in Ezech. l. I. homil. 10. n. 31.

Patrit. l. c. c. III. art. 3. §. 1. n. 60. 62.

Patrit. l. c. n. 61. coll. n. 40—46.; Beelen l. c. part. 1. sect. 1. p. 41. 44. 45. 48.

Si cum Patritio (l. c.) opponis, Augustinum, dum ita docet, neque Scripturae neque traditioni inniti, id aliquo sensu concedere possumus. Sed semper verum manet, unum e Patribus, qui tum in se maximae est auctoritatis tum omnium fere theologorum medii aevi dux ac magister exstitit, stare pro hac sententia. Et hinc iterum confirmatur, quod supra dictum est, scilicet in contrarium Patrum consensum afferri aut urgeri non posse. Nam Augustinus non solum aperte a nobis stat sed simul nihil omnino de contraria aliorum doctrina suspicatus esse deprehenditur. Nullus ergo erat, qui usque ad Augustini tempora aperte contrarium docuerit.

Alios Patrum locos, qui a nonnullis pro sententia affirmativa afferuntur, non afferimus, quia reapse nihil ad rem facere videntur. (Beelen l. c. parte II. sect. 1.) Maximum, quod inde concluditur, illud est, quod iis aliquo modo fulciatur argumentum desumtum ex ratione, de quo infra (sect. 2. p. 2. n. 247.) primo loco agemus.