De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 253
doctrinam de multiplici sensu literali ex professo defendisse. Item s. Thomas de hac re, quam non semel tangit (l. p. q. l. a. 10. de potent. q. 4. a. l. in II. sent. dict. 12. art. 2. ad l. Quodl. VII. q. 6.), ita semper loquitur, ut saltem in obvio verborum sensu affirmativam sententiam docere aut supponere videatur. Ita certe eius verba ab innumeris fere theologis intellecta sunt et adhuc intelliguntur. (Patrit. l. c. n. 55. et 64.) Hoc concluditur inter alia etiam ex titulo et summario articuli, quae antiquitus in editionibus Summae loco citato sunt adiecta. Quare Patritius, qui s. Thomae doctrinam circa rem praesentem alio modo interpretari conatur, pro hac sua interpretatione sive ex veteribus sive recentioribus neminem afferre potuit praeter Silvestrum de Prierio, qui et ipse in loco citato aliud revera non dicit, quam etiam in schola s. Thomae de hac re non unam esse sententiam, et quosdam ex iis, qui tenent sententiam negativam, inter alia moveri ex verbis ipsius sancti Doctoris. Quo posito si consideratur auctoritas, qua sancti Augustinus et Thomas in scholis catholicis semper viguerunt, a priori, ut non dicam certum, saltem probabilissimum esse debet, eorum sententiam non penitus a schola fuisse reiectam ut sententiam omnino improbabilem; imo non sine probabilitate praesumitur, eam communiter aut ut certam aut saltem ut probabiliorem semper habitam fuisse.
236. Idem invenimus, dum a praeiudiciis ad expressa testimonia accedimus. Ac primo in hac re testis haud spernendus est Lutherus, quem Millerus (penes Patrit. l. c. n. 66.) laudat, quod exploso Pontificiorum de pluralitate sensus verborum lubicro et subdolo commento constanter unitatem sensus literalis asseruit. Hoc testimonium profecto pro nobis haud parvam vim habet. Licet enim verum non sit (Patrit. l. c.) nec a Millero asseratur, Lutherum omnium primum fuisse,
Cfr. v. gr. edit. Lugdun. ann. 1702; Barri Ducis ann. 1870.
Ita legendum censeo, dum Patritius pro verborum legit verbo. Ceterum Lutherum pugnasse maxime contra multiplicem sensum literalem et non tam contra multiplicitatem sensus in genere ipso mystico haud excluso, aperte asserit Millerus; et Lutheri argumentatio, quae a Millero subindicatur per illud „lubrico et subdolo commento“, idem ostendit. In sensu enim mystico non facile de subdolo et lubrico commento loqui poterat, qui eum impugnabat.