De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 252

literalis possibilis esset sive sicut magis in specie ab adversariis in argumento indicatum est.

234. Sed his omissis nos facto adversariorum circa Patrum sensum aliud factum opponimus, quod pondus prioris facti elidere et contrarium suadere videtur. Igitur haud raro Patres locum aliquem exponunt alio modo, quam eundem ab aliis Patribus expositum invenerunt. Nec tamen Patres semper, cum novam expositionem adstruunt, aliorum interpretationem ullatenus improbant. Imo hinc inde idem s. Pater eundem locum modo sic modo sic exponit, sive id fiat in eodem contextu, sive in diversis eiusdem Patris operibus. Et quod pro re nostra notandum est, primo istae interpretationes haud raro ita sunt comparatae, ut omnes dici debeant literales; deinde expositiones variae non semper in unam magis completam interpretationem facile conflari possunt, aut saltem Patres ipsi de hac re non videntur valde solliciti. Similiter Patres non semper indicant, qualis ex pluribus interpretationibus possibilibus ipsis praeferenda videatur. Ita quod dixit Hieronymus (praef. in libr. Salom.) de variis versionibus ab ipso de textu originali adornatis: „Neque nova sic cudimus, ut vetera destruamus“ tum ipse tum alii Patres etiam circa interpretationem tenuisse videntur. (Cfr. Hieron. in Matth. XIII. 33.; Serar. l. c. c. 21. q. 12.) Iam vero factum istud sicut explicatur facillime in hypothesi, quod Patres probaverint aut saltem non improbaverint sententiam de admittendo multiplici sensu literali; ita in contraria hypothesi aut nullam explicationem habet aut difficillimam. Favet ergo factum istud sententiae affirmativae. Per haec, ut arbitror, satis ostendimus, Patrum auctoritatem magis iuvare sententiam affirmativam quam negativam.

Punctum secundum.

Expenditur auctoritas scholae, quae pariter affirmativae favet sententiae.

235. Initio rei praesentis ponere libet praeiudicium, quod in se gravissimum est. Diximus (n. 232.), Augustinum in libris de doctrina christiana aliisque, qui omnium manibus terebantur,

Uberiorem huius rei expositionem et rationem magis specialem, cur etiam ille, qui sententiam de multiplici sensu literali amplectitur, in exponenda Scriptura similem modum tenere debeat, invenies inferius. (n. 241.)