De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 255

colligimus, eos nec multos numero nec nomine et auctoritate magnos admodum fuisse. Fuit ergo ab antiquis temporibus in scholis sententia affirmativa saltem multo communior. Deinde adversarii undique quam plurimos negativae sententiae patronos corradere conantur. Sed quantumcumque conati fuerint, non adeo multos reperire potuerunt. Patritius (l. c.) ingenti adhibito studio sententiae negativae nonnisi viginti circiter patronos invenire potuit. Neque isti, ut ipse fatetur, omnes negativam sententiam expressis verbis docuerunt, sed eorum aliquos revera ita sensisse, ex indiciis plus minus apertis ipsi concludendum erat. Insuper ex iis, quos Patritius attulit, Beelen (l. c. p. 5. seqq.), qui et ipse quoad doctrinam Patritium sequitur, plures expungendos esse contendit. Imo Beelen eorum, qui affirmativam sententiam ex professo impugnaverint, ex antiquioribus unum solum aut duos reliquit intactos. His tres alios addit Beelen, qui implicite sententiae negativae magis favere inveniuntur. Ex recentioribus deinde adiungit alios novem, qui uno solo excepto omnes ad nostrum saeculum pertinent. Simul hic auctor fateri cogitur, neque in nostro saeculo penitus deesse theologos et interpretes, quibus affirmativa sententia haud displiceat. Ex his, ut arbitror, satis patet, quam leve pro negativa sententia sit suffragium scholae, praesertim si conferatur cum numero ac pondere eorum, qui suffragantur parti contrariae. Quod cum adversarios latere non potuerit, auctoritatem pro sententia affirmativa alia via extenuare conantur (Patrit. l. c. n. 56.—58. 64.). Dicunt enim, eos, qui verbis docent sententiam affirmativam, in iis, quae proferunt, non semper retinere genuinum conceptum sensus literalis. Respondemus: Certe omnes, ad quos nos provocamus, in locis citatis satis expresso de duplici sensu literali loquuntur. Iam vero haec expressio et per se clara est et ex Augustino aliisque, qui hanc rem accurate tractarunt, in clariori adhuc luce collocata est. Quare ubi de auctorum sensu quaeritur, per se simpliciter eorum verbis credendum est. Quodsi deinde eorum unus vel alter non in omnibus clarum et determinatum conceptum sensus literalis retinuisse aut utcumque sibi non in omnibus constans fuisse deprehendatur; id utique ostendit, tum rem in se difficilem videri

Unus eorum est Estius, qui solum dicit, se magis inclinare in partem negativam. (Cfr. Beelen p. 138.)