De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 256
tum doctorum scholasticorum auctoritatem non omnino peremptoriam esse, quod etiam nos libenter concedimus. At inde minime consequitur, eos doctores pro auctoritate, qua in sese pollent, non stare ex parte affirmativa, quam aliunde expressis verbis tuentur. Dubium ergo non est, quin suffragium scholae faveat sententiae affirmativae.
Si qua fluctuatio de hac re in schola antiquiore exstitit, ea certe ad tempus ante Tridentinum coarctanda est. Nam exceptis auctoribus recentissimis omnes, qui pro negativa sententia afferuntur, ad tempus ante Tridentinum spectant. Sunt autem fere sequentes: Henricus Gandav., Albertus M. Alex. Halensis, Lyranus eiusque adnotator Paulus Burgensis et Tostatus, quibus aliquo modo addere conantur Bonaventuram et Thomam. Ceterum sententiam affirmativam etiam antiquiori illa scholae periodo communiorem fuisse, haud levia indicia suadent. Primo certe Augustini sententia etiam eo tempore ignota non erat, nec eius auctoritas tunc parvi fieri solebat. Dein eam sententiam, ut mox ostendemus, s. Thomas saltem valde probabilem habuit. Porro s. Thomas a communiori scholae sententia non facile recedebat nec ullibi vel leviter indicat, se in hac re novi aliquid docere. Insuper testimonium Lutheri, de quo supra (n. 236.), ad hoc proprie tempus spectat. Denique schola catholica consideranda est ut corpus quoddam morale continuum, in quo quomodo tanta sentiendi diversitas oriri potuerit, ut, quod prius communiter negabatur, postea non minus communiter affirmaretur, non facile intelligitur, maxime cum nullum huius mutationis testimonium suppetat. Et revera omnes auctores, qui ex illo tempore pro negativa sententia afferuntur, valde dubii sunt, et fatente ipso Beelen modo huic modo illi sententiae favere videntur. Imo plures ex citatis auctoribus, si verba in obvio sensu sumuntur, expressis verbis duplicem sensum literalem admittunt. Si alibi negativae sententiae favere dicuntur, aliud revera dixisse non inveniuntur, quam quod, quidquid sophisticum et aequivocum est, e Scriptura excludendum sit. Iam vero mox docebimus, sensum multiplicem recte intellectum nihil sophistici et aequivoci secum ferre. Ergo cum hi auctores in ceteris aut aperte de duplici sensu literali admittendo mentionem iniciant, aut saltem haud parum obscure et ambigue loquantur; ex eo solum, quod in Scriptura nihil sophistici et aequivoci admittere velint, non recte concluditur, eos duplicem sensum literalem omnino reiicere. Nec dicas, eos, dum hinc inde duplicem sensum, ut ipsi dicunt, literalem admittunt, revera sub nomine sensus literalis eum intellexisse sensum, quem nos mysticum diximus; eosque ad hunc dicendi modum inde fuisse deductos, quod ex una parte sensum, qui mysticus est, ad demonstrationem adhiberi posse credebant et ex altera parte nonnisi sensui literali vim demonstrationis adscribebant. Nos enim ad haec ita reponimus. Esto, illi antiqui doctores sub nomine sensus literalis comprehenderint etiam mysticum; quomodo ostendis, eos illum solum comprehendisse excluso sensu, qui proprie literalis dicitur? Nos, priusquam contrarium invicte demonstretur, iure sumimus, eos auctores, dum de duplici sensu literali loquuntur, sub illa phrasi simul