De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 13
tur eidem divinam tribuentes auctoritatem, plane sequitur, eosdem etiam sensui literali ubique divinam tribuisse auctoritatem.
17. Id aliis insuper rationum momentis confirmatur. Ecclesiae Patres et generatim catholici omnes historiam, quae in sacris libris continetur, historiam sacram dicere consueverunt. Et notandum, id non solum obtinuisse prae iis factis, quae ad historiam revelationis qua talem immediate pertinere noscuntur, sed in iis etiam, quae ad hanc historiam parum aut nihil conferre videntur. Hinc colligitur, hanc denominationem non inde solum aut saltem praecipue esse derivatam, quod ibi res sacrae ac religiosae narrantur, sed inde potissimum, quod ea historia auctoritati sanctiori et divinae innititur. (Cfr. Aug. de civ. Dei l. XII. c. 10. XVIII. c. 40.) Denique id ipsum ad minimum Patres in iis locis dicere intendunt, ubi affirmant, in Scriptura omnem voculam, omnem apicem esse sacrum plenumque sensibus, omnium, quae in Scriptura leguntur, Spiritum sanctum vadem ac testem existere. (Cfr. Greg. Naz. de fug. n. 105; Basil. de Spirit. s. c. 1. n. 2; Chrysost. in genes. homil. 21 et 22; Hieronym. in Ephes. c. 3.)
18. Pari iure pro hac re ad sensum et consensum theologorum provocare licet. Quam anxie theologi et interpretes catholici omnem vel minimum errorem a libris nostris arcere conentur, supra (n. 3. et 4.) exposuimus. Id, ut ex conceptis eorum verbis aut ex modo agendi patet, non ideo faciunt, quia humanos horum librorum auctores ab omni erroris suspicione vindicare contendunt, neque pro defendenda simpliciter illarum rerum veritate sunt solliciti, sed pro defendendo Dei honore eiusque infallibili auctoritate tuenda ipsis res esse cognoscitur. Ex ipsorum enim sensu omnis horum librorum falsitas ultimo in Deum recideret, sive error circa rem religiosam versetur sive circa rem utcumque de se indifferentem. Hanc persuasionem inter alios expressit s. Thomas (2. 2. q. a. 6. ad 1.) his verbis: «Aliqua sunt credibilia, de quibus non est fides secundum se sed solum in ordine ad alia, sicut etiam in scientiis quaedam proponuntur ut per se intenta et quaedam ad manifestationem aliorum... Quaedam proponuntur in sacra Scriptura ut cre-
Testatur Augustinus (de civ. Dei l. XVII. c. 3. n. 2.), aliquos in omnibus plane factis relatis a Scriptura quaerere sensum mysticum, quos ipse non absolute improbat.