De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 12

Testamenti diximus, sicut in sese indubitatum est, etiam ad libros Novi Testamenti esse extendendum , magis apparebit, si perpendatur modus, quo Patres his libris utuntur eosque interpretantur.

16. Patres igitur ecclesiae ante omnia generatim docent, nihil in Scriptura frustra esse positum (Cherubinus a s. Ioseph. l. c. disp. I. art. 5. disp. III. art. 3. § 2.) Dein Apostolorum doctrinae et exemplo innixi haud raro in rebus, ut videtur, nullius momenti et omnino indifferentibus, quae in Scriptura leguntur, ut in numeris, in nominibus propriis personarum, locorum etc., in factis historicis, quae in se parvi momenti esse viderentur, et in aliis huiusmodi mysticum sensum rimantur et revera invenisse sibi gratulantur. Accedit, quod tali interpretationis genere haud semel ad res fidei et morum probandas et illustrandas utuntur, huiusmodi Scripturae sensibus haud secus ac aliis divinam tribuentes auctoritatem. (Cfr. Greg. M. homil. XVII. n. 13; XXI. n. 7; XXIV. n. 5; XXV. n. 1; XXVI. n. 6; XXXII. n. 3; XXXIII. n. 8; XXXIV. n. 7. 9; XXXVI. n. 7; XXXVII. n. 4; Moral. l. I. c. 12; II. c. 26. et alibi passim sicut et in regula pastorali; August. in Psalm. XLIX. n. 9; in Ioann. tract. CXXII. n. 8 et alibi passim; Ambros. in Luc. l. VIII. n. 80 seqq. et alibi; Hieronym. in Matth. XV. 21 seqq.) Quo posito en argumentum in rem nostram. Sensus mysticus sensum literalem supponit eique ut necessario fundamento superstruitur, ideoque sensus mysticus non potest habere maiorem auctoritatem quam literalis, cui innititur. Si ergo Patres ex omnibus fere Scripturae locis sensum mysticum elicere conan-

Libros Novi Testamenti cum Veteri Testamento unam collectionem eiusdem auctoritatis constituere, nos hic ex sensu catholico supponere possumus et colligitur ex II. Petr. III. 16.

Ne quis offendatur argumento ducto ex hac mystica interpretandi methodo, quae penes Patres frequentissima est, notetur, nos nequaquam omnes mysticas Patrum interpretationes in particulari tamquam indubias defendere. Neque affirmamus, non posse in hac re modum excedi aut neminem unquam nimium in ea re fuisse. Id enim pro scopo nostro non est necessarium. Nobis sufficit monstrasse, ex sensu Patrum Scripturam fere ubique et saepe etiam in rebus ad apparentiam indifferentibus esse plenam mysteriis, quae a Deo Scripturae sunt indita et divina auctoritate firmata. Quod inter alios Irenaeus etiam expressis verbis asserit (contra haer. I. II. c. 28) in hunc modum: 'Ολῶν τῶν γραφῶν πνευματικῶν οὐσῶν ἔναξ μεν ἐπιλύσμεν κατὰ γὰριν θεῶν, ἔναξ δὲ ἀνακείσεται τῷ θεῷ.