De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 15

sine errore contineant, sed propterea quod Spiritu sancto inspirante conscripti Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi ecclesiae traditi sunt.» (Sess. III. de fide cathol. c. 2.) Idem iam priora concilia et praesertim Tridentinum satis clare indicaverat, dum ita loquitur: «Sacra synodus orthodoxorum Patrum exempla secuta omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, nec non traditiones ipsas... tamquam oretenus a Christo vel a Spiritu sancto dictatas... pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur.» (Sess. IV. decr. de can. Script.) (Cfr. Fanzelin l. c. thes. II. n. 1.) Ex his insuper apparet, verba, quibus Deus dicitur sacrae Scripturae auctor, esse formulam dogmaticam, quae doctrinam orthodoxam accuratissime exprimit.

21. Idem docent ecclesiae Patres, qui Apostolos et Novi Testamenti scriptores secuti sine cunctatione in locis innumeris promissiones ex Scriptura depromptas vel comminationes ibidem expressas illis non exceptis, quae non explicite et immediate ex ore Dei proferuntur sed proponuntur directe ex sententia ipsius sacri auctoris aut libri canonici, nominant Dei eloquia, Dei promissiones Deique comminationes. Imo ideo expressis verbis affirmat inter alios Gregorius Nyssenus (in Eunom. q. VI. oper. tom. II. p. 743. ed. Paris 1858): «Όσα ἡ δεία γραφὴ λέγει, τὸν Πνεύματός εἰσι τὸν ἀγίων φωναί.» Eodem modo Gregorius Neocaesariensis (in annunt. B. M. V. serm. 2.): «Διὰ γὰρ τῆς τῶν ἀγίων προφητῶν καὶ ἀποστόλων γλώτεῃς ὁ κύριος ἡμῶν φθέγγεται. — «Όταν δὲ ἀναγιγνώσκεται τὸ εὐαγγέλιον ἢ τὸ ἀποστολικὸν, μὴ πρόσσχῃς τῷ βίβλῳ ἢ τῷ ἀναγιγνώσκοντι ἀλλὰ τῷ ἀπ' οὐρανοῦ φθεγγομένῳ.» Et Chrysostomus (in illud: Vidi Dominum seu Isaiae IV. homil. II. n. 2.): «Τινὲς... ἐπειδὰν ἀριθμὸν χρόνων ἢ κατάλογον εὕρωσι κείμενον ὀνομάτων, εὐθέως παρατρέχουσι καὶ πρὸς τὸν ἐγκαλοῦντας λέγουσιν ὀνόματα μόνον ἐστὶ καὶ οὐδὲν χρήσιμον ἔχει. Τί λέγεις; ὁ θεὸς φθέγγεται καὶ σὺ τολμῷς εἰπεῖν, οὐδὲν χρήσιμον τῶν εἰρημένων ἐστίν.» (Cfr. ibid. homil. XXXI. ad Rom. n. 1.) Huiusmodi expressiones penes Patres frequentissimae satis aperte ostendunt, Patres Deum habuisse ut auctorem Scripturae. Nam qui loquitur, profecto est auctor eorum, quae loquitur. His alia addere possumus.

22. Ut taceam, non unum sacram Scripturam dixisse literas, quae nobis e coelo a Deo sunt missae (Aug. in Ps. XC. serm. 2.)