De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 16
n. 1; Greg. M. epist. 31. l. IV.), doctrinam nostram verbis expressis iisque efficacissimis affirmant et describunt. Ita auctor vetustus cohortationis ad gentes (c. 8.), qui a nonnullis creditur Iustinus martyr, scriptores sacros considerat velut organon vel citharam, quae veluti plectro movetur a Spiritu sancto. Et Gregorius M. quaerens de auctore libri Iob (praef. in Iob) ita scribit: «Quis haec scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tamen auctor libri Spiritus sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit, qui et in illius opere inspirator exstitit et per scribentis vocem imitanda ad nos eius facta transmisit. Cum ergo rem cognoscimus eiusque rei Spiritum sanctum auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi legentes literas de calamo percontamur?» Augustinus (de cons. Evang. l. I. c. 54.): «Itaque, ait, cum isti scripserunt, quae ille (Christus) ostendit ac dixit, nequaquam dicendum est, quod ipse non scripserit (Christus scil.); quandoquidem membra eius id operata sunt, quod dictante capite cognoverunt. Quidquid enim ille de suis factis et dictis legere voluit, hoc scribendum illis tamquam suis manibus imperavit. Hoc unitatis consortium quisquis intellexerit, non aliter accipiet, quod narrantibus discipulis Christi in Evangelio legerit, quam si ipsam manum, quam in proprio corpore gerebat, scribentem conspexerit.» Leo M. (de Pass. Domini serm. XVIII. n. 3.) Evangelia dicit digito Dei scripta. Ambrosius (in Luc. proem. n. 3.): «Non conatus est, ait, Matthaeus, non conatus est Ioannes, non conatus est Lucas, sed divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante sine ullo molimine coepta compleverunt. (Cfr. Patres alii penes Franzelin I. c. thes. II. n. 3; Cherubin. a s. Ioseph. l. c. n. 16; Perrone de locis theol. p. 2. c. 2; Kleutgen l. c. n. 32; Heinrich, Dogm. Theol. B. 2. Kap. 3. § 68; Denzinger l. c. n. 114.)
23. Hic forte aliquis obiiciet: Comparationes, quae in hac re a Patribus adhibentur, certe non in omnibus quadrant, ideoque non nimis sunt urgendae. Ad hanc difficultatem solvendam et rem ulterius declarandam concedimus libenter, comparationes, quae penes Patres occurrunt, non in omnibus quadrare
Cfr. ibid. n. 10. ubi dicit: «Quatuor tantummodo eorum (qui scripserunt Evangelium), qui divinam meruerunt gratiam, sunt recepti» (ab ecclesia scilicet in numerum canonicorum scriptorum.)