De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 294
originali sive in antiqua versione latina, de qua directe sermo est, singula verba qua talia speciali modo a Deo originem ducere seu, quod in idem recidit, simul cum sententiis etiam verba inspirata a Deo fuisse, illis verbis et generatim ab Hieronymo in toto illo loco non dicitur. Neque simile quid affirmare pro auctoris scopo necessarium aut utile videri potuit. Origenes denique, cuius verba in difficultate proposita ultimo loco allata sunt, aliud reapse non dicit, quam Scripturam nequaquam libris humanis comparandam esse, acsi scilicet Biblia sola arte humana humanaque industria composita fuissent. Contendit nimirum, Scripturam, quod nemo hic negat, sub singulari divini charismatis influxu fuisse editam. Unde eo ipso loco statim ita subdit Origines: «Scripserunt enim, quae Spiritus iis loqui dabat.» Quibus satis aperte indicat, se divinum influxum, de quo prius dixerat, pro rebus ac sententiis aut unice aut potissimum censere postulandum. Sed concedamus paulisper, Origenem hoc loco non de solis rebus sed et de verbis et elocutionis modo loquutum esse. Neque sic vincunt adversarii. Nam Origenes per verba, de quibus agimus, sive quoad res sive quoad elocutionem pro Scriptura certe non plus postulat, quam quod requiritur ac sufficit, ut Deus principalis Scripturae auctor haberi possit. Iam vero ad hoc requiri inspirationem, quae stricte verbalis sit, non possumus hoc loco adversariis concedere, cum contrarium contendamus (cfr. n. 261.), cuius ratio ex dicendis adhuc clarius apparebit. (Cfr. Franzelin l. c. thes. III. coroll. 1.; Patrit. l. c. §. VI. p. 21. 22.)
Schollion primum. 268. Sunt, qui inspirationem verbalem etiam ex illis Patrum locutionibus deducere conantur, quibus iubemur humanum scriptorem in edendis Bibliis considerare ut manum Dei vel Christi, ut pennam Spiritus sancti seu generalius ut instrumentum iners et inanime, quo Deus in hoc opere condendo usus sit. (Cfr. n. 21.—23.) Haud difficile est ad haec respondere. Igitur nullibi expressis verbis a Patribus
Sermo Hieronymo est, ut patet, de antiqua versione latina. Porro in ea nihil corrigendum esse quoad verba, certe asserere noluit Hieronymus, cum ipse tum primo eam correxerit tum post aliorum reprehensionem correctionem istam nullatenus retraxerit. Insuper fatetur, etiam in nova sua recensione nonnulla a se relicta esse, quae propter offensionem populi corrigere non est ausus, licet ipsi correctione indigere videbantur.