De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 293
pabatur, non graece sed hebraice ab initio conscriptam esse; sciebat insuper sine dubio, versionem graecam, qua ipse utebatur, non semper de verbo ad verbum aut de syllaba ad syllabam ex textu originali esse translatam. Ergo Chrysostomus iure ibi non de verbis aut syllabis materialibus locutus fuisse creditur; potius unice de sensu, qui syllabis includitur, sermonem habuit. Iam vero in hoc nihil est, quod ab iis, qui impugnant inspirationem verbalem, admitti non possit et a nobis non admittatur libentissime. Idem dic de loco Gregorii Nazianzeni, est enim loco Chrysostomi omnino similimus.
267. Hieronymi verba prima fronte maiorem difficultatem habere videntur. Si enim eius verba per se et avulsa a contextu considerantur, inspirationem verbalem non solum utcunque asserere sed ut rem certissimam omnibusque notissimam exhibere videntur. At hoc ipsum magnum praeiudicium est, ne non forte verba avulsa a contextu male intelligantur. Quare studium veritatis nos vehementer impellit, ut ea verba in contextu consideremus et examinemus. Iam vero inspecto contextu tota difficultas statim evanescit. Hoc paucis est ostendendum. Igitur contextus est huiusmodi. Reprehenderant nonnulli s. Doctorem, quod in nova, quam adornaverat, Evangeliorum editione in pluribus a veteri versione recesserit. Quare Hieronymus in loco, qui nobis obiicitur, in eo est, ut hanc reprehensionem a se reiiciat. En totius orationis scopus ac contextus. Itaque totus locus ita legitur: «Responsum habeant, non adeo hebetis me fuisse cordis, ut aliquid de dominicis verbis aut corrigendum putaverim aut non divinitus inspiratum.» In hoc contextu, praesertim si simul scopus orationis prae oculis habeatur, noster auctor, ut apparet, per ista verba aliud non dicit, quam nullatenus ipsum latuisse, quod simplicissimum etiam latere non potest, scilicet in Evangeliis, dummodo ea sive in textu originali sive in versione, quae quoad sensum ab originali non discedit, prae manibus habeantur, nihil esse, quod correctionem postulet aut admittat; quia in Evangelia, utpote in libros divinitus inspiratos, nulla prorsus erroris umbra cadere potest. At aliud est, sicut ab Hieronymo statim additur, de versionibus, prout communiter habentur. Ratio est, quia vix reperitur versio, quae omnibus numeris absoluta sit. Praeter haec in loco proposito nihil asseritur. Nominatim sive in textu