De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 296

Hamelium, Cornelium a Lapide, Bonfrerium, Calmet, Amort (cfr. Kleutgen l. c. n. 34. 34.) a non paucis liberioris circa inspirationem doctrinae accusari. Iam vero licet haec eorum insimulatio in pluribus saltem minus aequa ac iusta esse videatur; tamen, ut nobis persuasum est, ex eorum locis, qui adducuntur, satis certe concluditur, eos patronis, qui docent inspirationem verbalem stricte dictam, annumerari non posse. Deinde pauci sunt ex antiquioris scholae auctoribus, qui hanc quaestionem ex professo tractarunt. Quare si pro inspiratione verbali citantur, id ideo factum est, quia cum data occasione de sacra Scriptura loquuntur, hinc inde aliquas assertiones aut aliqua verba posuisse inveniuntur, quibus inspirationem verbalem supponere aut utcunque eidem favere videntur. Ex hac consideratione fere cum certitudine concludi potest, plures eorum ita explicari posse, sicuti Chrysostomum aliosque Patres paulo ante interpretati sumus. Proinde multi forte perperam tam confidenter citantur ut patroni inspirationis verbalis. Denique si Suaresio credimus, qui certe scholasticorum sententias ut vix alter undequaque perspectas habuit, sententia de inspiratione verbali in scholis catholicis neque suo tempore adeo communis neque adeo antiqua fuit. Is enim (de fide disp. V. sect. 3. n. 4. et 5.) primo accurate exponit, quomodo inspiratio verbalis concipienda sit. «Adverto, ait, duobus modis posse intelligi singula verba Scripturae esse a Spiritu sancto, per specialem motionem antece-

In Lessio certe inter alia nonnullis etiam hoc displicebat, quod inspirationem verbalem impeteret. (Denzinger l. c. p. 241.)

Nec dux scholae s. Thomas adversariis patrocinatur. Id deducitur ex iis, quae docet (2. 2. q. 176. a. 1. ad 1.) de dono linguarum in Apostolis. «Paulus, ait, et alii Apostoli fuerunt instructi divinitus in linguis omnium gentium, quantum requirebatur ad fidei doctrinam. Sed quantum ad quaedam, quae superadduntur humana arte ad ornamentum et elegantiam humanae locutionis, Apostolus instructus erat in propria lingua non autem in aliena.» Per haec, ut ex obiectione patet, declarat, cur in epistola ad Hebraeos maior eluceat eloquentia, quam in ceteris Pauli epistolis. Ergo s. Doctor ab asserenda inspiratione verbali longe abfuit.

Concedendum omnino est, controversiam de hac re satis antiquam esse. Num iam Agobardus doctrinam, quae doctrinae de inspiratione verbali simillima est, impugnasse inveniatur, dubium est. (Cfr. n. 259. in nota et Denzinger l. c. n. 124. p. 239.)