De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 297

dentem vel tantum per assistentiam et quasi custodiam; prior modus erit, quando Spiritus sanctus vel imprimit conceptum verbi per species infusas saltem per accidens vel peculialiter movendo et excitando species praeexistentes.» Deinde in fine generatim concludit: „Non videtur autem necessarium, etsi eruditi quidam recentiores id contendant, ut semper dictentur verba hoc peculiari modo. (Cfr. Denzinger l. c. n. 124.; Franzel. l. c. in nota; Kleutgen opusc. de sent. Less. in app. ad Schneemann controv. de div. grat. II. n. 10.; s. Thom. 2. 2. q. 176. art. 1. ad 1.)

Scholion tertium. 270. Etiam ex Iudaeorum auctoritate nonnulli in hac re suppetias quaesierunt. Ita enim, ut apud Liebermann (l. c.) legitur, dicere quis potest. «Testibus Iosepho et Philone constans fuit Iudaeorum tum veterum tum recentiorum traditio, quod singula Scripturae verba a Deo fuerint inspirata.» Talis autem traditio non est spernenda. Respondemus cum eodem auctore. «Veterum Iudaeorum traditionem certo scire non possumus; nam quando dicitur, voces omnes inspiratas esse, saepe nihil aliud exprimitur, quam omnia esse inspirata, quae vocibus exprimuntur. Iudaeorum recentiorum ineptias nihil moramur, qui etiam distortos calami ductus in suis codicibus ut divinos venerantur. Nec pluris facimus nugas Cabalistarum, qui in singulis apicibus mysteria recondita rimantur.»

ARTICULUS SECUNDUS.

Inspiratio verbalis argumentis positivis excluditur.

Punctum primum.

Argumentum ex stilo desumptum.

271. Qui libros Scripturae diligentius inspexerit eosque saepius inter se contulerit, facile ante omnia in illis circa stilum inveniet diversitatem haud exiguam. Nonnulli enim ex

Ex Cherubino (l. c. disp. III. art. 3. §. 3.) disces etiam, plerosque ex antiquoribus doctrinam de inspiratione verbali solum ut probabiliorem tradidisse. (Cfr. §. 4. n. n. 98. art. 4. §. 1. n. 3.)

Haec Iudaeorum traditio, si quid valet, id confirmat, quod in primo libro ostendimus, scilicet omnia Scripturae sensa a Deo esse ideoque omnia divina pollere auctoritate. Alia argumenta, quae praeter ista a nonnullis pro hac re congeruntur (cfr. Cherubinus a s. Ioseph l. c. disp. III.)