De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 352
ita ageret, veluti vas angelica manu confectum ex parte frangeret aut partem profanam de suo adiungeret; dum in nostra hypothesi potius laesio ita concipienda est, acsi quis poculum aureum a summo artifice summa arte elaboratum nutu proprio transformaret in vas deforme eiusdem ponderis ac magnitudinis.
309. Assertio secunda. Praeter haec alia quam plurima, quae sive in Scriptura universim sive in singulis eius libris librorumque partibus ad eloquentiae biblicae indolem pulchritudinemque constituendam haud parum faciunt, ad elementum divinum suo modo pertinere dicenda sunt. Haec etiam assertio ante omnia enucleatius declaranda deinde demonstranda est. Igitur quicunque Scripturas attentius consideraverit, eum certe latere non potuit, ibi res, quae dicendae sunt, nequaquam nudis semper verbis exprimi, sed in iisdem proponendis varia plerumque eloquentiae ornamenta adhiberi. Ita in Scriptura omnes, quae dicuntur, figurae rhetoricae tibi occurrunt, ipsa ironia ac hyperbole non exclusis. (I. Cor. IV. 8. VI. 4. 5.; Ioan. XXI. 25. etc.) Occurrunt insuper haud semel similitudines, parabolae et alia id genus quam plurima. Porro haec ut haud raro in se sublimissima ac pulcherrima esse deprehenduntur, ita nihilominus simul saepissime omnium captui quam maxime adaptata sunt. Hac ratione, ut rem exemplis illustremus, dum in Scriptura Dei omnipotentia ac maiestas depingitur, ita ex ore Dei legimus: «Coelum sedes mea, terra autem scabellum pedum meorum» (Isa. LXVI. 1.), et iterum de Deo dicitur: «Quis mensus est pugillo aquas et coelos palmo ponderavit, quis appendit tribus digitis molem terrae?» (ibid. XL. 12.) Dei misericordia vero et amor erga homines materno affectui in filios comparatur. Quare inter alia amoris teneritudine Dei viscera commoveri dicuntur. (ibid. XLIX. 15. LXIII. 15; Luc. I. 78.), tum dextera eius donis redundare scribitur. (Ps. CII. 28.) Alibi sapientia ac scientia eius assimilatur soli omnia collustranti aut oculo ex alto cuncta prospicienti. (Hebr. IV. 13.; Ps. XXXIII. 16.; Eccli. XV. 20.) Iterum ut iustus atque ultor malorum esse intelligatur, confertur cum homine, qui ira corripitur, aut tempestati similis ignem spirare dicitur. (Ps. XVII. XCVI.) Ut ad alia transeamus, synagoga in Deum semper ingrata modo assimilatur vineae sterili (Isa. V.), modo mulieri adulterae. (Ez. XVI.) Ecclesia vero Novi Testamenti