De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 351
proponuntur, neque tamen ex libris huiusmodi notitiae historicae aut preces ad Deum ac sacra cantica penitus excluduntur. (Prophetae, Apocalypsis.) Eloquentiam quod spectat, aliqui eorum prosa simplicissima exarati sunt, alii fere semper in forma poetica incedunt ornatuque splendent quam maxime. (Iob, Cantic. Isai. Threni.) Hoc est factum omnibus notum. Quod igitur circa ista hic asserimus, generalibus verbis ita proponi potest. Omnis haec, quae in libris sacris quoad librorum genus et verborum eloquentiam diversitas cernitur, simul cum rebus ac sensibus ad opus Dei pertinet; nec cum veritate dici potest, hanc formae et eloquentiae varietatem a Deo primitus nullatenus intentam fuisse sed independenter ab ipso, ac Deum quod spectat, plane per accidens sacris libris accessisse. Unde per modum consequentiae haec inferimus. Si per possibile aut impossibile supponatur factum, ut res eadem eademque sensa, quae in nostris sacris libris reperiuntur, omnia ac sola non sub descriptis librorum formis sed sine illis alicubi expressa inveniantur; huiusmodi scriptum non foret opus illud, quod Deus ab aeterno per sacros auctores edere statuit et suis temporibus reapse edidit ac ab omnibus usitato nomine nostra Scriptura sacra appellatur. Haec assertio ex dictis iam demonstrata censeri potest. Quis enim negabit unquam, exteriorem librorum indolem proprietatesque reliquas in ea saltem generalitate, in qua easdem paulo ante descripsimus, ad finem, quem Deus in edendis Bibliis ex supra (n. 299.) demonstratis sibi proposuisse dicendus est, non solum iuvare plurimum sed certo sensu plane necessarias videri? Iam vero omnia, quae ad finem operis haud leviter conducunt eumque directe iuvant, ad formalem operis partem pertinere ac proinde ad verum ac principalem eius auctorem referenda esse, supra (n. 283. 284.) demonstratum est. Quare, ut hanc consequentiam expresse indicemus, qui sacros libros ita transformaret, ut retentis omnibus sententiis quoad indolem et proprietates externas aut uniformitatem prae se ferrent omnimodam aut a statu praesenti aliunde penitus abluderent; is opus divinum aliquatenus mutilasse et ex parte saltem Bibliorum inspirationem laesisse dicendus esset. Per se intelligitur, laesionem istam non cum ea comparandam esse, qua quis aliquam sententiam a Scriptura expungeret aut novam sententiam introduceret. Qui enim