De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 354
ac determinatum fuisse. Proinde nobis ornatus iste suo modo in Bibliis inspirationi divinae attribuendus seu elemento divino adnumerandus esse videtur. Id hac ratione ostendimus. Per hunc orationis ornatum Scripturam sacram pro fine, quem in ea edenda Deus sibi proposuit, multo accommodatiorem evadere, imo talem ornatum ex parte saltem ad eum finem fere necessarium videri; aequus nemo negabit. Intelligere enim vix possumus, qua ratione sepositis illis eloquentiae ornamentis fieri potuerit, ut res, de quibus agitur, ex una parte tam plane et ad captum omnium rudiorum etiam apte dicerentur, et ex altera parte simul omnibus tanta vis movendi, tanta sermonis pulchritudo tantaque dictorum profunditas inesset. Uno verbo non intelligimus, qua ratione sine illis eloquentiae adminiculis Scriptura multiplici usui, qualem supra descripsimus, satis convenienter aptari possit; non intelligimus, quomodo, ut verbis Augustini utar, sacra Scriptura alias sic loqui potuerit, ut, quod certe Dei intentio habebat, «altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvulos nutriat.» Atqui, ut supra demonstratum et a nemine negandum supponimus, omnia, quae in sacris libris ad finem a Deo intentum aut necessaria sunt aut multum conducunt, elemento divino accensenda sunt. Id ergo de toto, qui Scripturae inest, eloquentiae ornatu non sine causa a nobis asseritur. Haec assertio nostra ita amplius confirmari potest. Pone, sacros libros aut omnino aut maximam partem omni orationis ornamento exui et omnia planis ac nudis verbis dici. Credo, libros ita transformatos ex communi hominum existimatione non amplius pro iisdem reputari, nec auctorem humanum, puta Isaiam, prophetias a se datas aut sermones a se prolatos sub hac forma ut suos velle recognoscere, sicut de Virgilii et Ciceronis operibus supra (n. 304.) diximus. Qua ergo necessitate Deum teneri censebimus, ut libros adeo immutatos sub hac nova forma ut suos recognoscat? Nulla, ut nobis videtur. Est enim Deus auctor librorum, quales de facto existunt, et modo haud absimili ab eo, quo (homines auctores librorum haberi solent. Ergo eloquentiae ornatus, qui Scripturae inest, si non ut pars essentialis divini operis, saltem habendus est ut pars eius integralis, qui sine aliqua laesione operis ac sine