De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 355
iniuria auctoris ab eo auferri nequeat. (Cfr. s. Thom. 3. p. q. 60. a. 5. ad. 1.)
311. Assertio tertia. Tandem in locis quibusdam Scripturae singularibus saltem ex parte verba ipsa et totius elocutionis formam in individuo a Deo determinata fuisse, et ita in iisdem locis ad inspirationem verbalem parum aut nihil deesse, haud improbabile est. Etiam haec assertio primo declaranda deinde demonstranda est. Notentur ergo sequentia. Primo cum de inspiratione verborum sermonem habemus, nequaquam de verbis materialibus seu de materiali verborum sono, qualis nonnisi in uno aliquo determinato humanae linguae idiomate, puta in lingua hebraica aut graeca, habetur, loqui intendimus. Solum de verbis verborumque circuitu ac constructione in sensu formali sermonem instituimus, qualis in quocumque humanae linguae idiomate reperitur, dummodo omnino rude
S. Thomas (l. c.) ita habet: «Etsi idem potest per diversa signa significari, determinare tamen, quo signo sit utendum ad significandum, pertinet ad significantem. Deus autem est, qui nobis significat spiritualia per res sensibiles in sacramentis et per verba similitudinaria in Scripturis. Et ideo sicut iudicio Spiritus sancti determinatum est, quibus similitudinibus in certis Scripturae locis res spirituales significentur, ita etiam debet esse divina institutione determinatum, quae res ad significandum assummatur in hoc vel in illo sacramento.» Haec, ut apparet, quoad substantiam est doctrina nostra. Ceterum quod modo diximus, utique per se et immediate solum eas Bibliorum partes tangit, in quibus similia orationis ornamenta inveniuntur. Sed suo modo haec doctrina etiam ad alias partes transferri potest, ubi stilus est simplex et ornatu speciali destituitur. Nam primo ideo oratio ibi simplex est, quia tum rei subiectae tum scopo auctoris ibi ea oratio magis convenit. Ergo et hic talis stilus suo modo a Deo intentus credi potest. Deinde in Scriptura generatim ea invenitur eloquentia, quae, ut Augustinus loquitur, viros summa auctoritate dignissimos ita decet, ut alia eos decere non videatur, quaeque non deceat alios. Quare fere ubique aliquid inveniri poterit, quod suo modo Scripturae prae aliis libris proprium humanoque sermone altius esse videatur, ut ex hac ratione iure ad Deum ut auctorem referri possit. Ceterum haec nimis urgenda non sunt. Libenter enim concedimus, multos locos reperiri, ubi sacris auctoribus pro invenienda elocutione competenti suppositis rebus admodum laborandum haud fuerit et in quibus praeter suggestionem rerum extraordinarius Dei influxus vix postulandus videatur. Aliis verbis concedimus, quoad elocutionem interdum meram assistentiam sufficere potuisse. Nam haud raro in Scripturis, quidquid ibi magni ac divini reperitur, ad res potissimum spectat, ex quibus teste Augustino per se et veluti sponte similis maiestas etiam in verba derivari solet.