De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 23

dicere voluisset, sane eas partes pro scopo assequendo accuratius designare vel saltem normam aliquam indicare debuisset, qua Timotheus partes inspiratas a non inspiratis discerneret. At nihil tale fecit Apostolus. Adhuc clarius colligitur idem ex textu graeco, qui, ut communiter est receptus, habet xai inter θείπνευστος et ὠφέλιμος. Ita θείπνευστος non est adiectivum pro subiecto, sed praedicatum et in rigore vert. ndum esset: «Omnis Scriptura est divinitus inspirata et utilis.» (Cfr. Franzelin l. c. thes. II. n. III. 3; Patritius l. c. § V.) Ex hoc luce meridiana clarius habemus, ex sententia Pauli totam generatim Scripturam esse divinitus inspiratam.

31. Insuper magis in particulari demonstrandum suscipimus, singulos Scripturae textus inspiratos dici ab Apostolo. Hunc in finem quaerimus, quid hoc loco phrasis πᾶσα γραφὴ praecise et immediate significet? Contendimus igitur, hoc idem esse, ac si diceretur: „Omnis Scripturae textus, omnis totius Scripturae sententia etc.“ Et re quidem vera, graecum vocabulum πᾶς, articulo non adiecto, ut docent grammatici, sensum habet distributivum non collectivum. Ergo hic locus in rigore sic verti posset: «Quaecunque Scriptura, seu quidquid nomine Scripturae venire potest, divinitus inspiratum est.» Hic opponere quis posset: Scripturae vocabulo aliud intelligere non possumus, quam aut totam librorum sacrorum collectionem aut singulos libros sacros. Quod si ita est, ex praedicta observatione circa vim distributivam illius particulae ad scopum nostrum nihil alicuius momenti sequitur. Ex ea enim ad summum habetur, singulos libros esse inspiratos. At hoc est, quod negamus, nimirum nomine Scripturae nonnisi aut integram librorum collectionem aut singulos libros venire posse; et contra contendimus, usu biblico hoc nomine optime designari posse et reapse saepius designari singulas Scripturae sententias, singulosque eius textus. Legimus enim: ἐπλητώδη ἡ γραφὴ, ἡ λέγουσα (Marc. XV. 28; Iacob. II. 23.) et ἴνα ἡ γραφὴ πληρωδῆ. xai πάλεν ἑτέρα γραφὴ λέγει (Ioann. XIII. 18; XVII. 12; XIX. 36. 37.) et: ἐν Ἡλία (h. e. in illo libro, qui agit de Elia et ab eo nomen accepit) τί λέγει ἡ γραφή (Rom. XI. 2.) et: οὐδὲ τὴν γραφὴν ταύτῃν ἀνέγνωτε. Λίδον x. τ. λ. (Marc. XII. 10.) et: ἔδει πληρωδῆναι τὴν γραφὴν, ἢν προεῖπεν τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον περὶ Ἰούδα. (Act. I. 16.) ἔδει πληρωδῆναί τὴν γραφὴν, ἢν προεῖπεν τὸ πνεῦμα τὸ ἅγιον περὶ Ἰούδα... Γέγραπται γὰρ ἐν