De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 22

habuisse videtur. Quod enim verbis allatis intendit ostendere, illud est, quod praemiserat (v. 20.) i. e. cur prophetia Scripturae propria interpretatione non fiat. (Cfr. Kleutgen in opusculo de sententia Lessii in append. ad Schneemann controv. de div. grat. II n. 9.) Et re quidem vera si quod discrimen inter propheticam locutionem et librorum sacrorum scriptionem ex rei natura et ex vi terminorum assignandum est, illud nonnisi in eo collocatur, quod in locutione prophetica extraordinarius Dei influxus terminatur ad verbum ore prolatum, in scriptione vero inspirata ad verbum praecise qua scripto expressum est. Porro discrimen huiusmodi assertionem nostram nullatenus laedit. Ita demum intelligitur, quomodo per verba Scripturae Deus ad homines loquatur, eosque exhortetur, terreat etc.; quomodo sacri scriptores in Deo et per Deum sint locuti, sicuti in Scriptura ipsa iterato legimus, dum hinc inde in rem suam a sacris auctoribus verba ex aliis Scripturae libris adduxerunt. (Act. I. 16; IV. 25; Rom. I. 2; Hebr. I. 6. III. 7. IV. 7. X. 15; Matth. XXII. 43; Marc. XII. 36; II. Reg. XXIII. 2. etc. Cfr. Franzelin l. c. thes. II. n. II.) His et similibus, ut patet, id quod asserimus, novo Scripturae testimonio confirmatur.

30. Superest, ut ex loco Pauli colligamus, quod secundo loco proposuimus, i. e. inspirationem, quantacumque est, ad omnes et singulas Scripturae partes pertinere. Ad hoc comprobandum vim ponimus in istis verbis: Omnis Scriptura divinitus inspirata, πᾶσα γραφὴ θεόπνευστος. Ut horum vim verborum recte intelligas, ante omnia attende ad scopum Apostoli. Apostolus hoc loco totus in eo est, ut discipulum ad frequentem Scripturae lectionem usumque inducat. Quare adiectivum illud divinitus inspirata, θεόπνευστος, sumi non potest sensu restrictivo, ac si Apostolus, qui antea generatim de sacris Scripturis locutus est (τὰ ἱερὰ γράμματα), modo non totam Scripturam sed aliquas solummodo eiusdem Scripturae partes utiles esse dicat, eas nimirum, quae inter ceteras divinitus inspiratae esse noscuntur. Sumendum est potius illud adiectivum in sensu explicativo vel, quod fere in idem recidit, in sensu causali, quo Apostolus dicit, omnem Scripturam, utpote divinitus inspiratam vel quia est divinitus inspirata, utilem esse etc. Si enim Apostolus non totam Scripturam sed aliquas solummodo eiusdem partes inspiratas et qua tales ad scopum indicandum utiles