De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 370
fuerit. Absolutam rei possibilitatem proprio argumento demonstrandam haud censemns; est enim per se satis manifesta. Ubi enim in ea impossibilitas aut contradictio deprehenditur? Totum vero, quod praetenditur, multo magis possibile apparet, ubi de libro sermo est, qui in se non adeo strictam unitatem habere videtur ac de rebus agit diversissimis. Ita, sicut per se patet, fieret, ut liber ipse partim sit inspiratus partim non. Ista res ad eum fere modum concipienda foret, quo teste Gregorio Magno (homil. I. in Ezech. cfr. hic n. 138.) Prophetis interdum accidit aut saltem accidere potuit, ut, dum spiritu prophetico loquerentur, aliquando aliquid de suo dixerint ac rebus inspiratis profani aliquid immiscuerint. Cum hoc consequenter aliud connectitur. In hac scilicet hypothesi pari probabilitate accidere potuisse concedendum est, ut scriptor in iis, quae de suo immiscuisse supponitur, a veritatis tramite deflexerit. In aliis vero, quae inspiratus scripsisse supponitur, ut per se patet, falli nullatenus potuit. At licet hic casus in Prophetis absolute possibilis esse conceditur, tamen simul certum nobis est, hunc esse casum omnino extraordinarium. Quare quae dicta sunt, de absoluta possibilitate dicta esse intelligantur. Longe enim aliter iudicamus, ubi aut de facto aut de verosimili quaeritur. Igitur ut propius ad rem nostram accedamus, ante omnia hypothesim, quam fecimus, tum rerum naturis, tum inspirationis fini, ut minimum dicamus, parum convenientem esse censemus. Quod ita manifestius ostenditur. Liber, qui hoc nomen vere mereatur, ex natura sua quoad omnes partes certam aliquam imo magnam conformitatem unitatemque habere debet. Quare sicut liber quilibet merito in omnibus suis partibus ab uno eodemque auctore compositus esse praesumitur, ita eundem in omnibus eandem quoad substantiam auctoritatem prae se ferre, pari iure praesumendum est. Ex his ulterius praesumendum esse cognoscitur, auctorem libri cuiuscumque in edendo libro suo saltem quoad rem praecipuam constantem sibi permansisse, nec, quod ad scientiam et auctoritatem in librum derivandam spectat, dum scriberet, admodum notabilem subiisse mutationem. Atqui si liber aliquis ex parte inspiratus esset et ex parte non, liber iste ante omnia non unum haberet auctorem sed duos eosque aeque principales, Deum scilicet et hominem. Deinde in ista