De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 369

concedendum foret, tunc pro defendenda inspiratione huius libri etiam in hac hypothesi aliqua via aperta remaneret. Tunc enim dici posset: Auctori illius libri solummodo, dum pauca illa scriberet, inspirationis charisma defuit. Quare in ea libri parte ex fragilitate humana mendacium illud ipsi excidere potuit. Ceterum in aliis omnibus eundem auctorem inspirationis charismate nequaquam caruisse retinendum est. Huic pro rei gravitate aliud exemplum addimus. Plures Patres ac theologi opinati sunt (Aug. de civ. Dei l. XVIII. c. 42; Serar. l. c. c. 17; Bonfr. l. c. c. 16. sect. 4.—6.; Mariana l. c. c. 13. 15; Ios. Acosta de vera interpret. ratione l. II. c. 17.—20. cfr. Franzel. de div. Script. thes. I. in nota), versionem graecam, quae septuaginta viris tribuitur, qua talem inspiratam i. e. sub extraordinario inspirationis charismate confectam fuisse. Quaeritur igitur: Numquid ad hanc opinionem penitus refutandam ostendere sufficit, eam versionem aliquando textui originali aperte contradicere ac proinde necessario utut in re levi hinc inde unum vel alterum errorem continere? Aliis verbis quaeritur: An forte fautores illius doctrinae ad hoc argumentum iure merito respondere possunt: Concedimus, interpreti in paucis illis locis, qui ab originali textu non solum utcunque recedunt, sed eidem plane contradicunt, inspirationis charisma defuisse; at negamus, inde contra inspirationem aliarum partium ac totius operis certi aliquid concludi posse. Quare operae pretium esse videtur manifestius declarare, quid de tota hac re iuxta veritatis normam censendum sit. En quid nobis de hac re dicendum videatur. Absolute quidem impossibile non apparet, ut unus idemque auctor in componendo uno eodemque libro modo inspirationis charismate caruerit, modo eodem charismate instructus

Idem aliqui etiam de vulgata latina docere aut supponere visi sunt. (Mariana l. c. c. 22. 23.) Consulto de inspiratione versionis qua talis loquimur, quia fieri potest, imo ex dictis necessario fit, ut opus, quod non solum nomen versionis Bibliorum prae se fert sed tale nomen revera meretur, licet in se sub charismate inspirationis nequaquam fuerit editum, tamen in plurimis omnino locis libri inspirati characterem retineat. Retinebit nimirum characterem libri inspirati in locis omnibus, ubi cum originali satis concordat. Sed tunc, prout per se patet, non de inspiratione propria et originaria sed de inspiratione ab originali derivata sermo est. Nos autem hic non de inspiratione huiusmodi, quae aliunde derivata est, sed de inspiratione propria et originaria loquimur.