De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 372

deinde aliam considerationem adiungimus. Factum quod spectat, nullibi probabile aliquod libri, qui ex parte tantum inspiratus sit, vestigium in historia revelationis comparere invenitur. Si vero reapse liber fingatur existere, qui ex parte inspiratus sit et ex parte non; hic liber canoni nostro nullatenus inserendus neque ullo modo nostris libris inspiratis comparandus foret. Ratio est manifesta. Noster canon, ut ex dictis (l. l.) colligitur, nonnisi libris constare cognoscitur, qui in omnibus suis partibus inspirati sunt; ideoque huiusmodi liber a nostris libris canonicis longissime distaret. Unde, ut patet, eadem ratione, qua nostri, i. e. simpliciter et sine ulla restrictione tuto inspiratus dici non posset.

322. Secunda pars assertionis haec erat: Liber, qui de rebus tractat, quae aperte scurriles sunt aut saltem omnino inutiles ac pro religione maximam partem plane indifferentes, inspiratis annumerari nequit. Haec facillime demonstrantur. Charisma inspirationis et, qui inde derivantur, libri inspirati sicut et cetera dona gratis data ex natura sua in spiritualem hominum utilitatem ordinantur (cfr. I. Cor. XII. 17.) Atqui liber, qui fere continuo nonnisi de rebus scurrilibus aut inutilibus tractat sive, quod in idem recidit, liber, qui vel ex toto vel maximam saltem partem res continet, quae quoad vitam religiosam plane indifferentes esse deprehenduntur, ab huiusmodi fine longissime abest. Hac de causa, etsi v. gr. adhuc in scriptis superessent, quae Salomon inter alia de animalibus ac plantis sapientissime disputasse dicitur (III. Reg. IV. 33.), licet ab auctore scripta fuerint, qui aliunde inspirationis charismate prae primis excelluit; libri isti ob solam materiam, quam tractant, ex canone librorum inspiratorum tuto reiici posse viderentur. (Cfr. Bonfr. l. c. c. 6. sect. 2. et 3.) Idem

quae in aliquo libro aliunde introducta et textui primitivo extranea inveniantur, totus liber denominationem generalem in communi penitus amittere non videtur. Aliud est, si talem denominationem ad partes singulas et in specie ad partes extraneas extendere aut etiam totum librum sine ulla restrictione vel tacita vel expressa inspiratum dicere volueris. Quare si denominationem istam in hac extensione in libro primo nostris Scripturis vindicavimus, quae ibi dicuntur, per se et in rigore de solo textu originali accipienda sunt.

Concedimus tamen, huiusmodi libros, si superessent, ob insignem auctoris sapientiam scientiamque Salomoni divinitus infusam magna veneratione dignos fore.