De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 373

dici posset de grammatica linguae graecae vel hebraicae aut de institutionibus scenofactoriae, quam Paulus exercebat, artis; si talia a Paulo conscripta et posteris transmissa fuisse supponerentur.

323. Ultima demum assertionis pars contendit, extra casus propositos materiam per se solam certum criterium contra inspirationem non suppeditare. Haec pars per se clara esse videtur. Nam iis seclusis, quae in superioribus posita sunt, non apparet, unde ex materia sola ac per se considerata contra inspirationem alicuius libri certum argumentum duci aut etiam solum praeiudicium satis validum sumi possit. Iam enim alia occasione nihil obstare diximus, quominus in libro inspirato hinc inde rebus religiosis immisceantur res profanae aut indifferentes (cfr. n. 285.—287.) Haec ultima observatio inspectis libris, qui ab omnibus habentur inspirati, haud parum confirmatur. In non paucis enim Scripturae libris plura legimus, quae per se ad religionem parum aut nihil faciunt. (Cfr. Ruth; Paul. ad Philem.; Ioan. ep. II. et III.). Item iam alibi monstravimus, ad inspirationem libri nullatenus pertinere, ut duplicem sensum literalem exhibeat. Pariter ex dictis ad inspirationem necessarium non apparet, ut saltem alicubi ad sensum literalem sensus mysticus accedat (cfr. n. 189. 222. 229.). Praeter ista vero circa materiam profecto nihil invenitur, quod vel cum aliqua apparentia pro excludenda inspiratione certi cuiusdam libri in medium afferri posse videatur.

ARTICULUS SECUNDUS.

De criterio negativo, quod ex tempore scriptionis deducitur.

324. Assertio. Liber, qui post tempora apostolica scriptus esse demonstratur, eo ipso ex canone librorum inspiratorum reiiciendus est. Extra hunc casum vero ex tempore scriptionis contra inspirationem nihil certi inferri potest. Ne haec perperam intelligas, nota sequentia. Sicut sunt vel esse possunt revelationes certis hominibus divinitus concessae, quae non ad publicum Ecclesiae usum ordinantur, sed unice in privatam singularis personae utilitatem datae intelliguntur ideoque revelationes privatae merito appellantur; ita per se nihil