De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 25

ac natura omnino postulat, ut hinc inde rebus religiosis res profanae, ut salutationes, notitiae geographicae et historicae etc. misceantur. Insuper sine dubio in Dei intentione erat, ut isti libri ab infidelibus etiam saltem ut libri humana fide digni in honore haberentur, quippe qui ex ipsa eorum indole ab hominibus certis ac fide dignis certo tempore et loco editi fuisse cognoscantur. Quid igitur mirum, si in illis, ut huic scopo secundario magis adaptentur, quaedam profana et pro religione indifferentia cum religiosis mixta inveniantur? Haec rebus sacris, quae librorum nucleum constituunt, veluti pro cortice esse debent. Quae cum ita sint, ea ad scopum principalem nequaquam inutilia dici possunt, sicuti neque cortex pro nucleo inutilis dicitur. (Cfr. August. contr. Faustum Manich. l. XII. c. 7. seqq. 37; XXII. cc. 94 et 96; s. Thom. 2. 2. q. 1. a. 6. ad 1.) Ceterum si modum consideres, quo Patres sacros libros interpretantur et usui ecclesiastico accommodant, vix in iis invenies locum, qui non aliquo modo aut mysticam interpretationem cum sensu religioso admittat, aut aliunde sive ut exemplum virtutis aut vitii, sive ut divinae sapientiae, bonitatis et iustitiae manifestatio, sive ut notatu digna sacrae historiae circumstantia principali Scripturae scopo, qui totus religiosus et sacer est, plus minus etiam directe et immediate inserviat. Certe exaggeratum dicere non possumus, quod scribit Apostolus (Rom. XV. 4.): «Omnia, quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.»

Instabis: Cur etiam haec profana inspirata fuerunt, cum pro fine Scripturae inspiratio rerum religiosarum sufficiens appareat? Respondemus: Nos haec affirmamus, non quia a priori necessaria sunt, sed quia sensus catholicus ita habet. Si Deo, ipso teste, ita res disponere placuit, quis eius largitatem vituperare audeat? Quodsi ulteriorem huius rei rationem postulas, audi. Licet non impossibile (cfr. n. 10.) certe non adeo facile est, religiosa et sacra ab indifferentibus et profanis tuto discernere. Quare Deus in Scriptura omnia inspirata esse voluit, ut nemo in hac rerum distinctione persequenda nimium fatigari cogeretur. Insuper si in libris nostris quaedam reperirentur, quae utcumque minoris auctoritatis minusque sacra ac divina haberentur, incredulis facile ansa praeberetur, qua aliorum etiam auctoritatem et divinitatem extenuare conarentur. Quare ut semel pro semper omnis huiusmodi dubitatio e medio tolleretur, Deo rem ita ordinare placuit, ut libri, qui religiosae institutioni servire debent, quoad omnia inspirati divinaeque auctoritatis essent.

Afferunt increduli et Rationalistae alia argumenta et maxime varios