De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 26
Scholion. 34. Ex dictis res indifferentes et profanae, quae in Scriptura continentur, nullo modo de errore suspectae esse possunt, imo divinae auctoritati inniti cognoscuntur, cum Scriptura in huiusmodi locis non minus inspirata sit quam in ceteris. Quaeres nihilominus, quanam haec gaudeant certitudine? Ut in solutione huius quaestionis tutius procedamus, ante omnia referre libet, quid insignes theologi de hac re sentiant. Igitur Bellarminus (controv. de verbo Dei l. I. c. 6.) ita scribit: «Postrema eorum (scilicet inpugnantium sacros libros) haeresis est, qui in ipsis b. Pauli epistolis aliisque sacris ac divinis libris non omnia scripta esse volunt dictante Spiritu sancto, sed aliqua interdum sola prudentia humana duce.» Melchior Canus (de loc. theol. l. II. c. 17.) postquam docuerat, singula quaeque, sive magna sive parva, a sacris auctoribus Spiritu sancto dictante esse edita, ita concludit: «Id a Patribus accepimus, id fidelium animis inditum et quasi insculptum est, id itaque et nos ecclesia praesertim ipsa magistra et duce retinere debemus.» (Cfr. s. Thom. II. 2. q. 110. art. 3; August. de genes. ad lit. l. I. c. 20. et 21. n. 40. et 41. et alibi passim; Leo M. de Pass. Domini serm. XIII. n. 1.) Vides Canum, quod Bellarminum fecisse vidimus, usque ad notam haeresis expresse saltem non procedere. Imo apud alios auctores magni nominis occurrunt nonnulla, quae huius rei certitudinem magis adhuc extenuare videntur. Ita Patritius (l. c. § VI. p. 17.): «Sunt, inquit, qui quaerant, an Deo inspirante conscripta credere oporteat ea minima, familiaria, tralatitia ac nullius, prout videtur, momenti, quae cur in Scripturas relata sint, non apparet; quod genus sunt Tobiae canis cauda blandiens, Pauli penula, hospitium, quod is Philemonem sibi parare iubet, salutationes, quae sunt in eius epistolis et cetera. Itaque, subiungit hic auctor, qui negaret, non hunc equidem damnare sed neque negare ipse ausim.» Item teste Du-Pin (dissertation preliminaire sur la Bible l. I. c. 20. § 8.), Holden docuit, in rebus, quae ad religionem non spectant, sacros auctores non maiorem habuisse Dei assistentiam, quam alii pii auctores. (Cfr. infra n. 285 seq.) Id saltem cen-
Scripturae locos, ut inspirationem aut generatim impugnent aut ad paucos locos restringant. Sed ea tanti non sunt, ut pro scopo nostro iis respondere aut necessarium aut utile censeamus. (Cfr. Denzinger l. c. n. 113; Perrone l. c.)