De inspirationis Bibliorum : vi et ratione
p. 392
mundo longe aliter fieri, nemo negare poterit, nisi qui apertissima facta negare voluerit. (Cfr. Franzelin l. c.) Neque tertio negare intendimus, fieri posse, ut Scriptura in certo aliquo loco ipsa testetur, existere libros divinitus inspiratos. Imo talia testimonia in Scriptura reapse inveniri (cfr. II. Tim. III. 15. seqq.; II. Petri III. 16.), ultro concedimus. Multo minus negamus, inspiratione illorum textuum, quibus tale testimonium continetur, semel supposita et omnibus cognita eiusmodi testimonium et pro scopo suo sufficere posse et quod in eo de sacris Scripturis asseritur, ab omnibus ut doctrinam infallibilem recipi debere. Quod negamus illud est, tale testimonium per se solum et sine ulla suppositione praesentis nostri criterii ad scopum, quem intendimus, plene sufficere. Quaerimus enim ab adversariis ante omnia: Quomodo constare potest de inspiratione illius libri aut textus, quo tale testimonium continetur? Certe de hac re non constat immediate et per seipsam. Secus in universum neque tale testimonium necessarium dicendum foret, cum id, quod de eo dicitur, de omnibus ac singulis textibus inspiratis totius Scripturae pari iure dici posset. Quare qui ita opinatur, tandem asserere cogitur, inspirationem sacrorum librorum per se notam esse omnibus. Quo quid magis gratuitum, imo quid absurdius dici potest? Neque iure ab adversariis recurri potest ad aliud testimonium scriptum. Secus enim ibimus in infinitum aut in circulum, ut dicunt, vitiosum. Neque iuvabit, si recurrere velis ad personam illius, qui huiusmodi testimonium scriptum primus edidit. Aut enim ponis, illum virum Prophetam Apostolumve fuisse et testimonium illud qua talem protulisse, aut de hoc charactere personali abstrahis. Si primum amplecteris, redibit quaestio: Ubi reperimus medium, per quod de facto illo et de charactere testis infallibiliter certi reddamur? Profecto medium hoc aliud esse non potest, quam testimonium aliquod ore traditum et ad nos usque propagatum. Ita autem denuo ad criterium nostrum vel inviti revolvimur. Si deinde posteriori parti inhaerere velis, item difficultatem haud vitabis. In sequentibus enim demonstrabitur, testimonium, quod mere humanum est, ad finem, qui intenditur, nequaquam sufficere. Insuper luce meridiana clarius est, testimonia, quibus in sacro textu existentia librorum inspiratorum vel occultius innuitur vel clarius docetur, in se nimis vaga esse.