De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 391

de existentia istius facti sive criterii nostri ambigi non posse. Ratio conclusionis haec est. Sine maximis inconvenientiis supponi non potest, voluisse quidem Deum dare hominibus libros inspiratos, sed nullum nobis suppeditasse criterium, quo libros inspiratos tuto agnoscere et a non inspiratis discernere possimus. Id autem necessario supponendum esset, si existentia nostri criterii in dubium vocari posset. Quae ratio, ut patet, simul cum existentia etiam universalitatem nostri criterii in tuto collocat. Quod enim de libris inspiratis in genere valere demonstratur, id pari iure singulis in specie applicari potest ac debet. Quae cum ita sint, manifesto patet, quanti intersit, ut praeter utilitatem ac possibilitatem etiam necessitas huius criterii invictis argumentis demonstretur.

335. Sed priusquam ad demonstrationem rei accedamus, adhuc pro statu quaestionis melius definiendo quaedam praemittenda censemus. Primo nos criterium, de quo loquimur, neque in sola revelatione divina neque in sola traditione catholica constituimus sed utramque in unum coniungimus. Ratio manifesta est. Revelatio enim divina ad hoc inservit, ut inspirationem librorum primitus manifestet, traditio vero catholica id, quod revelatio primitiva de inspiratione librorum docet, ut cetera dogmata velut in depositum excipit et sub infallibili Spiritus sancti assistentia custodit singulisque hominibus applicat. Quare ex ambabus unum criterium perfectum et continuo duraturum conflandum est. Secundo libenter concedimus, per se et abstracte loquendo nequaquam impossibile dici posse, quod plures ex Protestantibus praesertim asseruerunt, scilicet ut Deus singulis quibusque hominibus infundat lumen quoddam divinum, quo unusquisque quasi per revelationem immediatam sibi concessam libros nostros ut inspiratos cognoscere possit. At negamus, in praesenti providentia aut singulis hominibus aut etiam solum singulis fidelibus tale lumen revera concedi. Ratio nostrae negationis est in aperto. Si enim, quod adversarii asserunt, tale lumen in nostra oeconomia per modum legis universalis reapse concederetur, fieri non posset, quin omnes homines aut saltem ii, qui nomen fidelium sibi assumunt, tum circa doctrinas religiosas in genere tum nominatim circa admittendos vel non admittendos libros inspiratos quoad omnia perfectissime conveniant. Iam vero haec omnia in nostro