De inspirationis Bibliorum : vi et ratione

by Schmid, Franz, author

p. 394

ut dicunt, in facto esse seu prae termino, in quem tendit, ea proprie ac primarie in origine divina libri constituenda est. Inde postea per modum consequentiae in librum derivatur illa supernaturalis proprietas, per quam fit, ut tum omnia ac singula, quae in eo libro dicuntur, divina auctoritate polleant, tum liber ipse, totus quantus est, a Deo veluti dictatus credi debeat. Atqui intelligi nullo modo potest, quomodo factum huiusmodi talisque libri proprietas ab homine absque revelatione divina cum sufficienti certitudine cognosci possint. Quod cum per se manifestum sit, propter rei gravitatem ita magis declaratur. Influxus, quem occasione inspirationis Deus in sacrum auctorem exercet, non solum exterius nullatenus apparet, sed etiam quoad internum factum ita occultus esse potest, ut vel ipsum auctorem, in quo fit, penitus lateat (Cfr. l. II. n. 103. seqq.) Quae cum ita sint, quomodo quaeso sine revelatione proprie dicta sive influxus iste sive origo libri divina, quae nonnisi ex tali influxu consequi potest, cum plena certudine cognosci poterit? Auctoritatem vero libri cognoscendam quod attinet, haec attende. Quando sicut in casu nostro de auctoritate extrinseca alicuius libri agitur, ea, tota quanta est, ab auctoritate illius, qui scripsit, pendere cognoscitur, ut per se notum esse videtur. Quo posito quaero: Quomodo cum sufficienti fundamento alicui libro auctoritatem divinam tribuere tibi licebit, priusquam aliunde certior factus fueris, librum istum aut Deum habere auctorem aut a Deo approbationem specialem accepisse? His adde, quod libri nostri, quos communi consensu tamquam inspiratos suscipimus, tum quoad externum factum primitivae scriptionis tum quoad totam generatim speciem exteriorem a libris ordinariis parum aut nihil differre videntur. (Cfr. Franzel. l. c. thes. VI. n. I.; Gutberlet, Buch Tob. p. 31. 32.)

337. Obiiciet forte aliquis: Nonne etiam miracula ex omnium consensu facta sunt supernaturalia? Et nihilominus nemo negat, ea solis naturae viribus et independenter a divina revelatione qua talia tuto cognosci posse ac debere. Respondemus negando paritatem. Et ratio disparitatis est manifesta. Miracula enim ante omnia sunt facta essentialiter externa ac sensibilia. Miracula inquam facta sunt omnino extraordinaria, et quae etiam quoad exteriorem speciem ab aliis factis quam maxime differunt. Haec igitur est causa instrinseca, cur ea